| Ac multi quidem et nostra et patrum maiorumque me- | 43.1 |
| moria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt | |
| quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent, eximiae | |
| virtutes firmata iam aetate exstiterunt. Ex quibus neminem | |
| mihi libet nominare; vosmet vobiscum recordamini. Nolo | 5 |
| enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum | |
| quidem erratum cum maxima laude coniungere. Quod si | |
| facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri | |
| praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, | |
| partim profusa luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, | 10 |
| libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta | |
| adulescentiae qui vellet excusatione defenderet. At vero | 44.1 |
| in M. Caelio—dicam enim iam confidentius de studiis eius | |
| honestis, quoniam audeo quaedam fretus vestra sapientia | |
| libere confiteri—nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, | |
| nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum libido. | 5 |
| Quod quidem vitium ventris et gurgitis non modo non | |
| minuit aetas hominibus sed etiam auget. Amores autem | |
| et deliciae quae vocantur, quae firmiore animo praeditis | |
| diutius molestae non solent esse—mature enim et celeriter | |
| deflorescunt—numquam hunc occupatum impeditumve te- | 10 |
| nuerunt. Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum | 45.1 |
| accusaret—defendendi haec causa, non gloriandi loquor— | |
| genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque ver- | |
| borum, quae vestra prudentia est, perspexistis. Atque in eo | |
| non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, | 5 |
| etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, | |
| sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio | |
| et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. Atqui | |
| scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio | |
| atque haec studia de quibus disputo non facile in eodem | 10 |
| homine esse posse. Fieri enim non potest ut animus libidini | |
| deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, | |
| inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est | |
| quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non | |
| modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere. An | 46.1 |
| vos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis | |
| eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta | |
| gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui | |
| in hoc labore versentur? Obterendae sunt omnes voluptates, | 5 |
| relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, convivium, | |
| sermo paene est familiarium deserendus. Qua re in hoc | |
| genere labor offendit homines a studioque deterret, non | |
| quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis. An hic, si | 47.1 |
| sese isti vitae dedidisset, consularem hominem admodum | |
| adulescens in iudicium vocavisset? hic, si laborem fugeret, | |
| si obstrictus voluptatibus teneretur, hac in acie cotidie | |
| versaretur, appeteret inimicitias, in iudicium vocaret, subiret | 5 |
| periculum capitis, ipse inspectante populo Romano tot iam | |
| mensis aut de salute aut de gloria dimicaret? Nihilne | |
| igitur illa vicinitas redolet, nihilne hominum fama, nihil | |
| Baiae denique ipsae loquuntur? Illae vero non loquuntur | |
| solum verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem | 10 |
| esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras | |
| atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in | |
| turpissimis rebus frequentissima celebritate et clarissima | |
| luce laetetur. |