| Verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus inter- | 48.1 |
| dictum iuventuti putet, est ille quidem valde severus—negare | |
| non possum—sed abhorret non modo ab huius saeculi | |
| licentia verum etiam a maiorum consuetudine atque con- | |
| cessis. Quando enim hoc non factitatum est, quando repre- | 5 |
| hensum, quando non permissum, quando denique fuit ut | |
| quod licet non liceret? Hic ego ipsam rem definiam, | |
| mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam. | |
| Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium | 49.1 |
| cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocarit, viro- | |
| rum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe, | |
| si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat, si denique | |
| ita sese gerat non incessu solum sed ornatu atque comitatu, | 5 |
| non flagrantia oculorum, non libertate sermonum, sed etiam | |
| complexu, osculatione, actis, navigatione, conviviis, ut non | |
| solum meretrix sed etiam proterva meretrix procaxque | |
| videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic | |
| tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam | 10 |
| an explere libidinem voluisse videatur? Obliviscor iam | 50.1 |
| iniurias tuas, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae | |
| abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego; | |
| ne sint haec in te dicta quae dixi. Sed ex te ipsa requiro, | |
| quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis | 5 |
| te ipsam dicunt se habere. Si quae mulier sit eius modi | |
| qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita instituto- | |
| que meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem | |
| habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse | |
| videatur? Ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod | 10 |
| obiciant Caelio? Sin eam te volunt esse, quid est cur nos | |
| crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? Qua re nobis | |
| da viam rationemque defensionis. Aut enim pudor tuus | |
| defendet nihil a M. Caelio petulantius esse factum, aut | |
| impudentia et huic et ceteris magnam ad se defendendum | 15 |
| facultatem dabit. |