| Sed quoniam emersisse iam e vadis et scopulos praeter- | 51.1 |
| vecta videtur esse oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus | |
| ostenditur. Duo sunt enim crimina una in muliere sum- | |
| morum facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et | |
| veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Cae- | 5 |
| lium criminantur. Aurum sumpsit, ut dicitis, quod L. | |
| Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum | |
| apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel | |
| in legatis insidiandis vel in servis ad hospitem domini | |
| necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum | 10 |
| audaciae! Quo quidem in crimine primum illud requiro, | 52.1 |
| dixeritne Clodiae quam ob rem aurum sumeret, an non | |
| dixerit. Si non dixit, cur dedit? Si dixit, eodem se con- | |
| scientiae scelere devinxit. Tune aurum ex armario tuo | |
| promere ausa es, tune Venerem illam tuam spoliare orna- | 5 |
| mentis, spoliatricem ceterorum, cum scires quantum ad | |
| facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad L. Luc- | |
| cei, sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris | |
| sempiternam? Huic facinori tanto tua mens liberalis con- | |
| scia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis | 10 |
| illa Venus adiutrix esse non debuit. Vidit hoc Balbus; | 53.1 |
| celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam | |
| attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. Si tam | |
| familiaris erat Clodiae quam tu esse vis cum de libidine | |
| eius tam multa dicis, dixit profecto quo vellet aurum; si | 5 |
| tam familiaris non erat, non dedit. Ita si verum tibi | |
| Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad | |
| facinus dedisti; si non est ausus dicere, non dedisti. | |
| Quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innu- | |
| merabilia, resistam? Possum dicere mores M. Caeli longis- | 10 |
| sime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse | |
| credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non | |
| venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque | |
| servis non esse credendam. Possum etiam alia et ceterorum | |
| patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, | 15 |
| ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fuerit | |
| aditus; si per se, qua temeritate! si per alium, per quem? | |
| Possum omnis latebras suspicionum peragrare dicendo; | |
| non causa, non locus, non facultas, non conscius, non per- | |
| ficiendi, non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non | 20 |
| vestigium maximi facinoris reperietur. Sed haec quae sunt | 54.1 |
| oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum | |
| sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum | |
| aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata proferri | |
| viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. Habeo enim, | 5 |
| iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi | |
| facile esse patiamini, L. Lucceium, sanctissimum hominem | |
| et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque | |
| in fortunas suas neque non audisset inlatum a M. Caelio | |
| neque neglexisset neque tulisset. An ille vir illa humanitate | 10 |
| praeditus, illis studiis, illis artibus atque doctrina illius | |
| ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, | |
| neglegere potuisset et, quod facinus in alienum hominem | |
| intentum severe acciperet, id omisisset curare in hospitem? | |
| quod per ignotos actum si comperisset doleret, id a suis | 15 |
| servis temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve | |
| publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae | |
| coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis peri- | |
| culo non praetermitteret, id homo eruditus in insidiis doctis- | |
| simi hominis dissimulandum putaret? Sed cur diutius vos, | 55.1 |
| iudices, teneo? Ipsius iurati religionem auctoritatemque | |
| percipite atque omnia diligenter testimoni verba cognoscite. | |
| Recita. L. Lvccei testimonivm. Quid exspectatis amplius? | |
| an aliquam vocem putatis ipsam pro se causam et veritatem | 5 |
| posse mittere? Haec est innocentiae defensio, haec ipsius | |
| causae oratio, haec una vox veritatis. In crimine ipso nulla | |
| suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum | |
| esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis; | |
| nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen pro- | 10 |
| fertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex | |
| libidinosa domo. Domus autem illa quae temptata esse | |
| scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis, | |
| offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando | |
| devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione | 15 |
| ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse | |
| crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testi- | |
| monium dixisse videatur. |