| Reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec | 56.1 |
| principium invenire neque evolvere exitum possum. Quae | |
| fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare | |
| vellet Caelius? Ne aurum redderet? Num petivit? Ne | |
| crimen haereret? Num quis obiecit? num quis denique | 5 |
| fecisset mentionem, si hic nullius nomen detulisset? Quin | |
| etiam L. Herennium dicere audistis verbo se molestum non | |
| futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re suo familiari | |
| absoluto nomen hic detulisset. Credibile est igitur tantum | |
| facinus nullam ob causam esse commissum? et vos non | 10 |
| videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris susci- | |
| piendi fuisse causa videatur? Cui denique commisit, quo | 57.1 |
| adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum | |
| facinus, cui se, cui salutem suam credidit? Servisne muli- | |
| eris? Sic enim est obiectum. Et erat tam demens is cui | |
| vos ingenium certe tribuitis, etiam si cetera inimica oratione | 5 |
| detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret? | |
| At quibus servis?—refert enim magno opere id ipsum—eisne | |
| quos intellegebat non communi condicione servitutis uti | |
| sed licentius liberius familiariusque cum domina vivere? | |
| Quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius | 10 |
| modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in | |
| qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusi- | |
| tatae libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac | |
| flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia | |
| committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in | 15 |
| voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum | |
| etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? Id | |
| igitur Caelius non videbat? Si enim tam familiaris erat | 58.1 |
| mulieris quam vos voltis, istos quoque servos familiaris | |
| dominae esse sciebat. Sin ei tanta consuetudo quanta | |
| a vobis inducitur non erat, quae cum servis eius potuit | |
| familiaritas esse tanta? Ipsius autem veneni quae ratio | 5 |
| fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo | |
| pacto, cui, quo in loco traditum? Habuisse aiunt domi | |
| vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem | |
| ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc compro- | |
| batum venenum. Pro di immortales! cur interdum in | 59.1 |
| hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis | |
| fraudis poenas in diem reservatis? Vidi enim, vidi et | |
| illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum Q. Me- | |
| tellus abstraheretur e sinu gremioque patriae, cumque ille | 5 |
| vir qui se natum huic imperio putavit tertio die post quam | |
| in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, inte- | |
| gerrima aetate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur | |
| indignissime bonis omnibus atque universae civitati. Quo | |
| quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus | 10 |
| oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei | |
| publicae reservabat, cum me intuens flentem significabat | |
| interruptis ac morientibus vocibus quanta inpenderet pro- | |
| cella mihi, quanta tempestas civitati et cum parietem saepe | |
| feriens eum qui cum Q. Catulo fuerat ei communis crebro | 15 |
| Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut | |
| non tam se mori quam spoliari suo praesidio cum patriam | |
| tum etiam me doleret. Quem quidem virum si nulla vis | 60.1 |
| repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille furenti | |
| fratri suo consularis restitisset qui consul incipientem furere | |
| atque tonantem sua se manu interfecturum audiente senatu | |
| dixerit? Ex hac igitur domo progressa ista mulier de | 5 |
| veneni celeritate dicere audebit? Nonne ipsam domum | |
| metuet ne quam vocem eiciat, non parietes conscios, non | |
| noctem illam funestam ac luctuosam perhorrescet? Sed | |
| revertor ad crimen; etenim haec facta illius clarissimi ac | |
| fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et | 10 |
| mentem dolore impedivit. |