| Sed tamen venenum unde fuerit, quem ad modum pa- | 61.1 |
| ratum sit non dicitur. Datum esse aiunt huic P. Licinio, | |
| pudenti adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum | |
| esse cum servis ut venirent ad balneas Senias; eodem | |
| Licinium esse venturum atque eis veneni pyxidem tradi- | 5 |
| turum. Hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri in | |
| eum locum constitutum, cur illi servi non ad Caelium | |
| domum venerint. Si manebat tanta illa consuetudo Caeli, | |
| tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset si apud | |
| Caelium mulieris servus visus esset? Sin autem iam | 10 |
| suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium | |
| exstiterat, hinc illae lacrimae nimirum et haec causa est | |
| omnium horum scelerum atque criminum. 'Immo' inquit | 62.1 |
| 'cum servi ad dominam rem totam et maleficium Caeli | |
| detulissent, mulier ingeniosa praecepit his ut omnia Caelio | |
| pollicerentur; sed ut venenum, cum a Licinio traderetur, | |
| manifesto comprehendi posset, constitui locum iussit bal- | 5 |
| neas Senias, ut eo mitteret amicos qui delitiscerent, deinde | |
| repente, cum venisset Licinius venenumque traderet, prosi- | |
| lirent hominemque comprenderent.' Quae quidem omnia, | |
| iudices, perfacilem rationem habent reprendendi. Cur | |
| enim potissimum balneas publicas constituerat? in quibus | 10 |
| non invenio quae latebra togatis hominibus esse posset. | |
| Nam si essent in vestibulo balnearum, non laterent; sin se | |
| in intimum conicere vellent, nec satis commode calceati | |
| et vestiti id facere possent et fortasse non reciperentur, nisi | |
| forte mulier potens quadrantaria illa permutatione fami- | 15 |
| liaris facta erat balneatori. Atque equidem vehementer | 63.1 |
| exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto | |
| deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nomi- | |
| nati. Sed non dubito quin sint pergraves, qui primum sint | |
| talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint | 5 |
| ut in balneas contruderentur, quod illa nisi a viris hone- | |
| stissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, num- | |
| quam impetravisset. Sed quid ego de dignitate istorum | |
| testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite. | |
| 'In balneis delituerunt.' Testis egregios! 'Dein temere | 10 |
| prosiluerunt.' Homines temperantis! Sic enim fingitis, | |
| cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur | |
| tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos | |
| praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam | |
| manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque | 15 |
| ex illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse. | |
| O magnam vim veritatis, quae contra hominum ingenia, | |
| calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias | |
| facile se per se ipsa defendat! Velut haec tota fabella | 64.1 |
| veteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine | |
| argumento, quam nullum invenire exitum potest! Quid | |
| enim? isti tot viri—nam necesse est fuisse non paucos ut et | |
| comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis | 5 |
| esset testatior—cur Licinium de manibus amiserunt? Qui | |
| minus enim Licinius comprehendi potuit cum se retraxit | |
| ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? Erant enim illi | |
| positi ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius | |
| teneretur aut cum retineret venenum aut cum tradidisset. | 10 |
| Hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum provincia | |
| qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem temere | |
| prosiluisse dicas atque ante tempus non reperio. Fuerant | |
| ad hoc rogati, fuerant ad hanc rem conlocati, ut venenum, | |
| ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprende- | 15 |
| retur. Potueruntne magis tempore prosilire quam cum | 65.1 |
| Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem? | |
| Quae cum iam erat tradita servis, <si> evasissent subito ex | |
| balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, | |
| imploraret hominum fidem atque a se illam pyxidem tra- | 5 |
| ditam pernegaret. Quem quo modo illi reprehenderent? | |
| vidisse se dicerent? Primum ad se vocarent maximi faci- | |
| noris crimen; deinde id se vidisse dicerent quod quo loco | |
| conlocati fuerant non potuissent videre. Tempore igitur | |
| ipso se ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expe- | 10 |
| diret, manum porrigeret, venenum traderet. Mimi ergo | |
| iam exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur, | |
| fugit aliquis e manibus, dein scabilla concrepant, aulaeum | |
| tollitur. Quaero enim cur Licinium titubantem, haesitantem, | 66.1 |
| cedentem, fugere conantem mulieraria manus ista de manibus | |
| emiserit, cur non comprenderint, cur non ipsius confessione, | |
| multorum oculis, facinoris denique voce tanti sceleris crimen | |
| expresserint. An timebant ne tot unum, valentes imbe- | 5 |
| cillum, alacres perterritum superare non possent? |