| Nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus | 66.7 |
| exitus criminis reperietur. Itaque haec causa ab argumentis, | |
| a coniectura, ab eis signis quibus veritas inlustrari solet ad | |
| testis tota traducta est. Quos quidem ego, iudices, testis | 10 |
| non modo sine ullo timore sed etiam cum aliqua spe dele- | |
| ctationis exspecto. Praegestit animus iam videre, primum | 67.1 |
| lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde | |
| fortis viros ab imperatrice in insidiis atque in praesidio | |
| balnearum conlocatos. Ex quibus requiram quem ad modum | |
| latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus fuerit | 5 |
| qui tot invictos viros muliebre bellum gerentis tulerit ac | |
| texerit. Illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales | |
| hunc et unum et tam imbecillum quem videtis non aut | |
| stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui | |
| se numquam profecto, si in istum locum processerint, expli- | 10 |
| cabunt. Quam volent in conviviis faceti, dicaces, non | |
| numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia | |
| triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem | |
| iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe | |
| alia est solis, alia lychnorum. Quam ob rem excutiemus | 15 |
| omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. Sed | |
| me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in | |
| aliis se rebus ostentent, vigeant apud istam mulierem venu- | |
| state, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant; | |
| capiti vero innocentis fortunisque parcant. | 20 |
| At sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum | 68.1 |
| et clarissimorum hominum, manu missi. Tandem aliquid | |
| invenimus quod ista mulier de suorum propinquorum, for- | |
| tissimorum virorum, sententia atque auctoritate fecisse | |
| dicatur. Sed scire cupio quid habeat argumenti ista manu- | 5 |
| missio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio | |
| sublata aut multarum rerum consciis servis cum causa | |
| praemium persolutum. 'At propinquis' inquit 'placuit.' Cur | |
| non placeret, cum rem tute ad eos non ab aliis tibi adlatam | |
| sed a te ipsa compertam deferre diceres? Hic etiam | 69.1 |
| miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit | |
| fabula consecuta? Nihil est quod in eius modi mulierem | |
| non cadere videatur. Audita et percelebrata sermonibus | |
| res est. Percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim | 5 |
| vel potius quid nolim dicere. Quod etiam si est factum, | |
| certe a Caelio quidem non est factum—quid enim atti- | |
| nebat?—est enim ab aliquo adulescente fortasse non tam | |
| insulso quam inverecundo. Sin autem est fictum, non illud | |
| quidem modestum sed tamen est non infacetum menda- | 10 |
| cium; quod profecto numquam hominum sermo atque | |
| opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua | |
| dicerentur in istam quadrare apte viderentur. |