| Dicta est a me causa, iudices, et perorata. Iam intelle- | 70.1 |
| gitis quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa | |
| vobis. De vi quaeritis. Quae lex ad imperium, ad maie- | |
| statem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam | |
| legem Q. Catulus armata dissensione civium rei publicae | 5 |
| paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa | |
| flamma consulatus mei fumantis reliquias coniurationis | |
| exstinxit, hac nunc lege Caeli adulescentia non ad rei | |
| publicae poenas sed ad mulieris libidines et delicias de- | |
| poscitur. Atque hoc etiam loco M. Camurti et <C.> Caeserni | 71.1 |
| damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne dicam an | |
| impudentiam singularem? Audetisne, cum ab ea muliere | |
| veniatis, facere istorum hominum mentionem? audetis exci- | |
| tare tanti flagiti memoriam, non exstinctam illam quidem | 5 |
| sed repressam vetustate? Quo enim illi crimine peccatoque | |
| perierunt? Nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniu- | |
| riam Vettiano nefario sunt stupro persecuti. Ergo ut audi- | |
| retur Vetti nomen in causa, ut illa vetus aeraria fabula | |
| referretur, idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata? | 10 |
| qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio | |
| tamen erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendi | |
| viderentur. M. vero Caelius cur in hoc iudicium vocatur? | 72.1 |
| cui neque proprium quaestionis crimen obicitur nec vero | |
| aliquod eius modi quod sit a lege seiunctum, cum vestra | |
| severitate coniunctum. Cuius prima aetas disciplinae dedita | |
| fuit eisque artibus quibus instruimur ad hunc usum forensem, | 5 |
| ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, digni- | |
| tatem. Eis autem fuit amicitiis maiorum natu quorum | |
| imitari industriam continentiamque maxime vellet, eis stu- | |
| diis aequalium ut eundem quem optimi ac nobilissimi | |
| petere cursum laudis videretur. Cum autem paulum iam ro- | 73.1 |
| boris accessisset aetati, in Africam profectus est Q. Pompeio | |
| pro consule contubernalis, castissimo homini atque omnis | |
| offici diligentissimo; in qua provincia cum res erant et | |
| possessiones paternae, tum etiam usus quidam provincialis | 5 |
| non sine causa a maioribus huic aetati tributus. Decessit | |
| illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio | |
| cognoscetis. Voluit vetere instituto et eorum adulescentium | |
| exemplo qui post in civitate summi viri et clarissimi cives | |
| exstiterunt industriam suam a populo Romano ex aliqua | 10 |
| inlustri accusatione cognosci. Vellem alio potius eum | 74.1 |
| cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus que- | |
| relae. Accusavit C. Antonium, conlegam meum, cui misero | |
| praeclari in rem publicam benefici memoria nihil profuit, | |
| nocuit opinio malefici cogitati. Postea nemini umquam | 5 |
| concessit aequalium plus ut in foro, plus ut in negotiis | |
| versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos | |
| gratia. Quae nisi vigilantes homines, nisi sobrii, nisi in- | |
| dustrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est | |
| consecutus. In hoc flexu quasi aetatis—nihil enim occul- | 75.1 |
| tabo fretus humanitate ac sapientia vestra—fama adule- | |
| scentis paululum haesit ad metas notitia nova eius mulieris | |
| et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quae, cum | |
| inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae | 5 |
| fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt | |
| universae. Qua ex vita vel dicam quo ex sermone—nequa- | |
| quam enim tantum erat quantum homines loquebantur— | |
| verum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque | |
| extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut | 10 |
| eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset. | |
| Atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque | 76.1 |
| moreretur—fecit me invito me hercule et multum repugnante | |
| me, sed tamen fecit—nomen amici mei de ambitu detulit; | |
| quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum | |
| obtemperat, est violentior quam vellem. Sed ego non | 5 |
| loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de | |
| impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore | |
| mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris | |
| contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in | |
| herbis significant quae virtutis maturitas et quantae fruges | 10 |
| industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio | |
| adulescentes refrenandi potius a gloria quam incitandi fue- | |
| runt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit | |
| ingeni laudibus, quam inserenda. Qua re, si cui nimium | 77.1 |
| effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis | |
| inimicitiis vis, ferocitas, pertinacia, si quem etiam mini- | |
| morum horum aliquid offendit, si purpurae genus, si ami- | |
| corum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint, | 5 |
| iam aetas omnia, iam res, iam dies mitigarit. |