| Conservate igitur rei publicae, iudices, civem bonarum | 77.7 |
| artium, bonarum partium, bonorum virorum. Promitto hoc | |
| vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae | |
| satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum | 10 |
| fore. Quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum | |
| quod durissimis se ipse legibus iam obligavit. Non enim | 78.1 |
| potest qui hominem consularem, cum ab eo rem publicam | |
| violatam esse diceret, in iudicium vocarit ipse esse in re pu- | |
| blica civis turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum | |
| quidem patiatur esse absolutum ipse impune umquam esse | 5 |
| largitor. Habet a M. Caelio res publica, iudices, duas | |
| accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis. | |
| Qua re oro obtestorque vos, iudices, ut qua in civitate paucis | |
| his diebus Sex. Clodius absolutus est, quem vos per biennium | |
| aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine | 10 |
| re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, | |
| manu, vita omni inquinatum, qui aedis sacras, qui censum | |
| populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus | |
| incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum | |
| diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis | 15 |
| oculis servitia ad caedem et ad inflammandam urbem inci- | |
| tavit: in ea civitate ne patiamini illum absolutum muliebri | |
| gratia, M. Caelium libidini muliebri condonatum, ne eadem | |
| mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum latronem | |
| eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videa- | 20 |
| tur. Quod cum huius vobis adulescentiam proposueritis, | 79.1 |
| constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem qui | |
| hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius | |
| casum pertimescit; quem vos supplicem vestrae misericor- | |
| diae, servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam | 5 |
| ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum | |
| vestrorum vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius | |
| dolore vel pietati vel indulgentiae vestrae serviatis. Nolite, | |
| iudices, aut hunc iam natura ipsa occidentem velle maturius | |
| exstingui volnere vestro quam suo fato, aut hunc nunc | 10 |
| primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam | |
| turbine aliquo aut subita tempestate pervertere. Conservate | 80.1 |
| parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope | |
| desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei | |
| maximae non modo non aluisse vos verum etiam perculisse | |
| atque adflixisse videamini. Quem si nobis, si suis, si rei | 5 |
| publicae conservatis, addictum, deditum, obstrictum vobis | |
| ac liberis vestris habebitis omniumque huius nervorum ac | |
| laborum vos potissimum, iudices, fructus uberes diutur- | |
| nosque capietis. |