Sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una 30.12
atque eadem persona versatur. Aurum sumptum a Clodia,
venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut dicitur. Omnia
sunt alia non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis 15
quam publicae quaestionis. 'Adulter, impudicus, sequester'
convicium est, non accusatio. Nullum est enim funda-
mentum horum criminum, nullae sedes; voces sunt con-
tumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae.
Horum duorum criminum video auctorem, video fontem, 31.1
video certum nomen et caput. Auro opus fuit; sumpsit
a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu voluit. Maxi-
mum video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. Necare
eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit servos, 5
potionem paravit, locum constituit, clam attulit. Magnum
rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse.
Res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia,
muliere non solum nobili verum etiam nota; de qua ego
nihil dicam nisi depellendi criminis causa. Sed intellegis 32.1
pro tua praestanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem
esse nobis. Quae si se aurum Caelio commodasse non
dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit,
petulanter facimus, si matrem familias secus quam matro- 5
narum sanctitas postulat nominamus. Sin ista muliere
remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M.
Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni
facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus?
Quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi 10
inimicitiae cum istius mulieris viro—fratrem volui dicere;
semper hic erro. Nunc agam modice nec longius progrediar
quam me mea fides et causa ipsa coget: nec enim muliebris
umquam inimicitias mihi gerendas putavi, praesertim cum
ea quam omnes semper amicam omnium potius quam 15
cuiusquam inimicam putaverunt.