| DE PROVINCIIS CONSVLARIBVS | |
| IN SENATV ORATIO | |
| Si quis vestrum, patres conscripti, exspectat quas sim pro- | 1.1 |
| vincias decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines | |
| ex provinciis potissimum detrahendi sint: non dubitabit | |
| quid sentire me conveniat, cum quid mihi sentire necesse | |
| sit cogitarit. Ac si princeps eam sententiam dicerem, lauda- | 5 |
| retis profecto; si solus, certe ignosceretis; etiam si paulo | |
| minus utilis vobis sententia videretur, veniam tamen aliquam | |
| dolori meo tribueretis. Nunc vero, patres conscripti, non | |
| parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei publicae | |
| conducit, Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus | 10 |
| nihil a communi utilitate dissentiat, vel quod habeo auctorem | |
| P. Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissi- | |
| mum et cum in universam rem publicam tum etiam erga | |
| meam salutem fide ac benivolentia singulari. Quod si ille, | 2.1 |
| et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas | |
| fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenta ac | |
| paene funera, cum propter alias causas tum maxime propter | |
| illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, | 5 |
| non solum sententia sua sed etiam verborum gravitate esse | |
| notandos putavit, quonam me animo in eos esse oportet, | |
| cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendas suas | |
| cupiditates? Sed ego in hac sententia dicenda non parebo | |
| dolori meo, non iracundiae serviam. Quo animo unus quis- | 10 |
| que vestrum debet esse in illos, hoc ero: praecipuum illum | |
| et proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem | |
| semper vobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda | |
| amovebo, ad ulciscendi tempora reservabo. |