| Quattuor sunt provinciae, patres conscripti, de quibus | 3.1 |
| adhuc intellego sententias esse dictas, Galliae duae, quas | |
| hoc tempore uno imperio videmus esse coniunctas, et | |
| Syria et Macedonia, quas vobis invitis et oppressis pestiferi | |
| illi consules pro perversae rei publicae praemiis occupave- | 5 |
| runt. Decernendae nobis sunt lege Sempronia duae. Quid | |
| est quod possimus de Syria Macedoniaque dubitare? Mitto | |
| quod eas ita partas habent ii qui nunc obtinent ut non ante | |
| attigerint quam hunc ordinem condemnarint, quam auctori- | |
| tatem vestram e civitate exterminarint, quam fidem publicam, | 10 |
| quam perpetuam populi Romani salutem, quam me ac meos | |
| omnis foedissime crudelissimeque vexarint. Omnia dome- | 4.1 |
| stica atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam | |
| Hannibal huic urbi tantum mali optarit quantum illi effece- | |
| rint. Ad ipsas venio provincias; quarum Macedonia, quae | |
| erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus sed | 5 |
| tropaeis, quae multis victoriis erat iam diu triumphisque | |
| pacata, sic a barbaris, quibus est propter avaritiam pax | |
| erepta, vexatur ut Thessalonicenses positi in gremio im- | |
| peri nostri relinquere oppidum et arcem munire cogantur, | |
| ut via illa nostra quae per Macedoniam est usque ad | 10 |
| Hellespontum militaris non solum excursionibus barbaro- | |
| rum sit infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac | |
| notata. Ita gentes eae quae, ut pace uterentur, vim argenti | |
| dederant praeclaro nostro imperatori, ut exhaustas domos | |
| replere possent, pro empta pace bellum nobis prope iustum | 15 |
| intulerunt. | |
| Iam vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et | 5.1 |
| durissima conquisitione conlectus omnis interiit. Magno | |
| hoc dico cum dolore: miserandum in modum milites populi | |
| Romani capti necati deserti dissipati sunt, incuria fame | |
| morbo vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, | 5 |
| scelus imperatoris in p<atri>am exercitum<que> exp<ia>tum esse | |
| videatur. Atque hanc Macedoniam, domitis iam gentibus | |
| finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et | |
| quietam, tenui praesidio atque exigua manu etiam sine im- | |
| perio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; | 10 |
| quae nunc consulari imperio atque exercitu ita vexata est | |
| vix ut se possit diuturna pace recreare; cum interea quis | |
| vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem | |
| pecuniam pendere L. Pisoni quotannis, vectigal ac portorium | |
| Dyrrachinorum totum in huius unius quaestum esse conver- | 15 |
| sum, urbem Byzantiorum vobis atque huic imperio fidelissi- | |
| mam hostilem in modum esse vexatam? quo ille, postea | |
| quam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a miseris ex- | |
| torquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit | |
| quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros | 20 |
| cupiditatum suarum. Omitto iuris dictionem in libera civi- | 6.1 |
| tate contra leges senatusque consulta, caedis relinquo, libi- | |
| dines praetereo, quarum acerbissimum exstat indicium et ad | |
| insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium | |
| imperi nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos | 5 |
| abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem de- | |
| pulisse; nec haec idcirco omitto quod non gravissima sint, | |
| sed quia nunc sine teste dico. Ipsam vero urbem Byzan- | |
| tiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis | |
| ignorat? quae illi exhausti sumptibus bellisque maximis, | 10 |
| cum omnis Mithridaticos impetus totumque Pontum arma- | |
| tum, effervescentem in Asiam atque erumpentem ore, repul- | |
| sum et cervicibus interclusum suis sustinerent, tum, inquam, | |
| Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornamenta san- | |
| ctissime custodita tenuerunt: te imperatore infelicissimo et | 7.1 |
| taeterrimo, Caesonine Calventi, civitas libera, et pro eximiis | |
| suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic | |
| spoliata atque nudata est ut, nisi C. Vergilius legatus, vir | |
| fortis et innocens, intervenisset, unum signum Byzantii ex | 5 |
| maximo numero nullum haberent. Quod fanum in Achaia, | |
| qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit in quo | |
| ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? Emisti | |
| a foedissimo tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis, | |
| quam tu idem qui gubernare debueras everteras, tum, inquam, | 10 |
| emisti grandi pecunia ut tibi de pecuniis creditis ius in | |
| liberos populos contra senatus consulta et contra legem | |
| generi tui dicere liceret: id emptum ita vendidisti ut aut ius | |
| non diceres aut bonis civis Romanos everteres. Quorum | 8.1 |
| ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum: | |
| de provincia disputo. Itaque omnia illa quae et saepe | |
| audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto. | |
| Nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus | 5 |
| vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, | |
| nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateant | |
| libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, | |
| non pudore et temperantia contegebat: de provincia quod | |
| agitur, id disputo. Huic vos non submittetis? hunc diutius | 10 |
| manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna | |
| cum improbitate certavit ut nemo posset utrum protervior | |
| an infelicior esset iudicare. |