| An vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? | 9.1 |
| cuius iter in provinciam fuit eius modi ut rex Ariobarzanes | |
| consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem | |
| Thraecem conduceret; deinde adventus in Syriam primus | |
| equitatus habuit interitum, post concisae sunt optimae | 5 |
| cohortes. Igitur in Syria imperatore illo nihil aliud <um- | |
| quam> actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, | |
| decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi | |
| Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non | |
| ad laudem milites hortaretur, sed omnia sibi et empta et | 10 |
| emenda esse clamaret. | |
| Iam vero publicanos miseros—me etiam miserum illorum | 10.1 |
| ita de me meritorum miseriis ac dolore!—tradidit in servitu- | |
| tem Iudaeis et Syris, nationibus natis servituti. Statuit ab | |
| initio, et in eo perseveravit, ius publicano non dicere; pa- | |
| ctiones sine ulla iniuria factas rescidit; custodias sustulit; | 5 |
| vectigalis multos ac stipendiarios liberavit; quo in oppido | |
| ipse esset aut quo veniret, ibi publicanum aut publicani ser- | |
| vum esse vetuit. Quid multa? crudelis haberetur si in | |
| hostis animo fuisset eo quo fuit in civis Romanos, eius | |
| ordinis praesertim qui est semper <pro> dignitate sua benigni- | 10 |
| tate magistratuum sustentatus. Itaque, patres conscripti, | 11.1 |
| videtis non temeritate redemptionis aut negoti gerendi in- | |
| scitia, sed avaritia, superbia, crudelitate Gabini paene adflictos | |
| iam atque eversos publicanos: quibus quidem vos in his | |
| angustiis aerari tamen subveniatis necesse est, etsi iam multis | 5 |
| non potestis, qui propter illum hostem senatus, inimicissimum | |
| ordinis equestris bonorumque omnium, non solum bona sed | |
| etiam honestatem miseri deperdiderunt, quos non parsimonia, | |
| non continentia, non virtus, non labor, non splendor tueri | |
| potuit contra illius helluonis et praedonis audaciam. Quid? | 12.1 |
| qui se etiam nunc subsidiis patrimoni aut amicorum liberali- | |
| tate sustentant, hos perire patiemur? An si qui frui publico | |
| non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria: quem | |
| is frui non sinit qui est, etiam si non appellatur, hostis, huic | 5 |
| ferri auxilium non oportet? Retinete igitur in provincia | |
| diutius eum qui de sociis cum hostibus, de civibus cum | |
| sociis faciat pactiones, qui hoc etiam se pluris esse quam | |
| conlegam putet, quod ille vos tristitia vultuque deceperit, | |
| ipse numquam se minus quam erat nequam esse simularit. | 10 |
| Piso autem alio quodam modo gloriatur se brevi tempore | |
| perfecisse ne C. Gabinius unus omnium nequissimus existi- | |
| maretur. |