| Hos vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent, | 13.1 |
| deripiendos non putaretis? et has duplicis pestis sociorum, | |
| militum cladis, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates, | |
| imperi maculas teneretis? At idem vos anno superiore hos | |
| eosdem revocabatis, cum in provincias pervenissent: quo | 5 |
| tempore si liberum vestrum iudicium fuisset nec totiens | |
| dilata res nec ad extremum e manibus erepta, restituissetis, | |
| id quod cupiebatis, vestram auctoritatem, iis per quos erat | |
| amissa revocatis, et iis ipsis praemiis extortis quae erant pro | |
| scelere atque eversione patriae consecuti. Qua e poena si | 14.1 |
| tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, | |
| at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. Quae | |
| enim homini in quo aliqui, si non famae pudor, at supplici | |
| timor est gravior poena accidere potuit quam non credi | 5 |
| litteris iis quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? | |
| Hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio | |
| denegavit: primum homini sceleribus flagitiis contamina- | |
| tissimo nihil esse credendum, deinde a proditore, atque eo | |
| quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem | 10 |
| publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem im- | |
| mortalis velle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis | |
| impurissimi et sceleratissimi nomine. Itaque ille alter aut | |
| ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus, | |
| quibuscum iam in exostra helluatur, antea post siparium | 15 |
| solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius | |
| nullae litterae proferuntur. | |
| Hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non | 15.1 |
| audet nos certiores facere <qua re> imperator appelletur, alterum, | |
| si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat | |
| audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani | |
| tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione | 5 |
| utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem de- | |
| negasse. Quod est primum dissimile, res in Sardinia cum | |
| mastrucatis latrunculis a propraetore una cohorte auxiliaria | |
| gesta, et bellum cum maximis Syriae gentibus <et> tyrannis | |
| consulari exercitu imperioque confectum. Deinde Albucius, | 10 |
| quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; | |
| constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia | |
| quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus | |
| supplicatione denegata notavit. Sed fruatur sane hoc solacio | 16.1 |
| atque hanc insignem ignominiam (quoniam uni praeter se | |
| inusta est), putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo | |
| se consolatur, eius exitum exspectet, praesertim cum in | |
| Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac | 5 |
| tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus. |