| Atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos | 17.1 |
| retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut | |
| Macedoniam, tamen alterum retinet <et> in utriusque pari | |
| scelere disparem condicionem facit. 'Faciam,' inquit, 'illas | |
| praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim.' Si hic | 5 |
| sinat! tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non | |
| potest. Itaque ego idem, qui nunc consulibus iis qui | |
| designati erunt Syriam Macedoniamque decerno, decer- | |
| nam easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias | |
| habeant et eos quam primum videamus quos animo | 10 |
| aequo videre non possumus. Sed, mihi credite, num- | |
| quam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur qua | |
| intercedi de provinciis non licebit. Itaque hoc tempore | |
| amisso annus est integer vobis exspectandus; quo interiecto | |
| civium calamitas, sociorum aerumna, sceleratissimorum | 15 |
| hominum impunitas propagatur. | |
| Quod si essent illi optimi viri, tamen ego mea sententia | 18.1 |
| C. Caesari succedendum nondum putarem. Qua de re | |
| dicam, patres conscripti, quae sentio, atque illam interpella- | |
| tionem mei familiarissimi, qua paulo ante interrupta est | |
| oratio mea, non pertimescam. Negat me vir optimus ini- | 5 |
| miciorem Gabinio debere esse quam Caesari: omnem illam | |
| tempestatem cui cesserim Caesare impulsore atque adiutore | |
| esse excitatam. Cui si primum sic respondeam, me com- | |
| munis utilitatis habere rationem, non doloris mei, possimne | |
| probare, cum id me facere dicam quod exemplo fortissi- | 10 |
| morum et clarissimorum civium facere possim? An Ti. | |
| Gracchus—patrem dico, cuius utinam filii ne degenerassent | |
| a gravitate patria!—tantam laudem est adeptus, quos tribunus | |
| plebis solus ex toto illo conlegio L. Scipioni auxilio fuit, ini- | |
| micissimus et ipsius et fratris eius Africani, iuravitque in | 15 |
| contione se in gratiam non redisse, sed alienum sibi videri | |
| dignitate imperi quo duces essent hostium Scipione trium- | |
| phante ducti, eodem ipsum duci qui triumphasset? Quis | 19.1 |
| plenior inimicorum fuit C. Mario? L. Crassus, M. Scaurus | |
| alieni, inimici omnes Metelli: at ii non modo illum inimi- | |
| cum ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed ei propter | |
| rationem Gallici belli provinciam extra ordinem decernebant. | 5 |
| Bellum in Gallia maximum gestum est; domitae sunt a | |
| Caesare maximae nationes, sed nondum legibus, nondum | |
| iure certo, nondum satis firma pace devinctae. Bellum ad- | |
| fectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum, sed ita | |
| ut, si idem extrema persequitur qui inchoavit, iam omnia | 10 |
| perfecta videamus, si succeditur, periculum sit ne instauratas | |
| maximi belli reliquias ac renovatas audiamus. Ergo ego | |
| senator—inimicus, si ita vultis, homini—amicus esse, sicut | |
| semper fui, rei publicae debeo. Quid? si ipsas inimicitias | 20.1 |
| depono rei publicae causa, quis me tandem iure reprehendet? | |
| praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque | |
| factorum exempla semper ex summorum hominum factis | |
| mihi censuerim petenda. An vero M. ille Lepidus, qui bis | 5 |
| consul et pontifex maximus fuit, non solum memoriae testi- | |
| monio, sed etiam annalium litteris et summi poetae voce | |
| laudatus est quod cum M. Fulvio conlega, quo die censor | |
| est factus, homine inimicissimo, in campo statim rediit in | |
| gratiam, ut commune officium censurae communi animo ac | 10 |
| voluntate defenderent? Atque ut vetera, quae sunt innu- | 21.1 |
| merabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore | |
| cum suis inimicissimis in gratiam rediit? quibus eum omni- | |
| bus eadem res publica reconciliavit quae alienarat. Multa | 22.1 |
| praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta | |
| rei publicae, P. Servilium et M. Lucullum. Vtinam etiam | |
| L. Lucullus illic adsideret! Quae fuerunt inimicitiae in civi- | |
| tate graviores quam Lucullorum atque Servili? quas in viris | 5 |
| fortissimis non solum exstinxit rei publicae <utilitas> dignitasque | |
| ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. | |
| Quid? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Iovis | |
| Optimi Maximi, permotus cum auctoritate vestra tum illius | |
| P. Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo | 10 |
| suo beneficio rediit in gratiam? An ego possum huic esse | |
| inimicus cuius litteris fama nuntiis celebrantur aures cotidie | |
| meae novis nominibus gentium nationum locorum? Ardeo, | 23.1 |
| mihi credite, patres conscripti,—id quod vosmet de me existi- | |
| matis et facitis ipsi,—incredibili quodam amore patriae, qui | |
| me amor et subvenire olim impendentibus periculis maximis | |
| cum dimicatione capitis et rursum, cum omnia tela undique | 5 |
| esse intenta in patriam viderem, subire coegit atque excipere | |
| unum pro universis. Hic me meus in rem publicam animus | |
| pristinus ac perennis cum C. Caesare reducit, reconciliat, | |
| restituit in gratiam. |