| Quod volent denique homines existiment: nemini ego | 24.1 |
| possum esse bene merenti de re publica non amicus. Etenim | |
| si iis qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt non | |
| inimicitias solum sed etiam bellum indixi atque intuli, cum | |
| partim mihi illorum familiares, partim etiam me defendente | 5 |
| capitis iudiciis essent liberati, cur eadem res publica quae | |
| me in amicos inflammare potuit inimicis placare non possit? | |
| Quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perniciosum | |
| patriae civem fore putabam qui turpissima libidine incensus | |
| duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere | 10 |
| violasset? Num est igitur dubium ex iis rebus quas is egit | |
| agitque cotidie quin ego in illo oppugnando rei publicae | |
| plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo | |
| plus otio quam communi prospexerint? Ego me a C. Cae- | 25.1 |
| sare in re publica dissensisse fateor et sensisse vobiscum; | |
| sed nunc isdem vobis adsentior cum quibus antea sentiebam. | |
| Vos enim, ad quos litteras L. Piso de suis rebus non audet | |
| mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque igno- | 5 |
| minia nova condemnastis, C. Caesari supplicationes decre- | |
| vistis numero ut nemini uno ex bello, honore ut omnino | |
| nemini. Cur igitur exspectem hominem aliquem qui me | |
| cum illo in gratiam reducat? Reduxit ordo amplissimus, | |
| et ordo is qui est et publici consili et meorum omnium con- | 10 |
| siliorum auctor et princeps. Vos sequor, patres conscripti, | |
| vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quam diu C. Caesaris | |
| consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque | |
| cum illo minus coniunctum videbatis: postea quam rebus | |
| gestis mentis vestras voluntatesque mutastis, me non solum | 15 |
| comitem esse sententiae vestrae sed etiam laudatorem | |
| vidistis. |