| Sed quid est quod in hac causa maxime homines admiren- | 26.1 |
| tur et reprehendant meum consilium, cum ego idem antea | |
| multa decrerim quae magis ad hominis dignitatem quam ad | |
| rei publicae necessitatem pertinerent? Supplicationem quin- | |
| decim dierum decrevi sententia mea. Rei publicae satis | 5 |
| erat tot dierum quot C. Mario; dis immortalibus non erat | |
| exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis; ergo ille | |
| cumulus dierum hominis est dignitati tributus. In quo ego, | 27.1 |
| quo consule referente primum decem dierum est supplicatio | |
| decreta Cn. Pompeio Mithridate interfecto et confecto | |
| Mithridatico bello, et cuius sententia primum duplicata est | |
| supplicatio consularis,—mihi enim estis adsensi cum, eiusdem | 5 |
| Pompei litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terre- | |
| stribusque bellis, supplicationem dierum decem decrevistis,— | |
| sum Cn. Pompei virtutem et animi magnitudinem admiratus, | |
| quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus, | |
| ampliorem honorem alteri tribuebat quam ipse erat consecu- | 10 |
| tus. Ergo in illa supplicatione quam ego decrevi, res ipsa | |
| tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et utilitati | |
| rei publicae, sed dignitas verborum, honos et novitas et nu- | |
| merus dierum Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est. | |
| Relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus: non de- | 28.1 |
| crevi solum sed etiam ut vos decerneretis laboravi, multa | |
| dissentientibus respondi, scribendo adfui. Tum quoque | |
| homini plus tribui quam nescio cui necessitati. Illum enim | |
| arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniae retinere exercitum | 5 |
| praeda ante parta et bellum conficere posse; sed decus illud | |
| et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non | |
| putavi. Actum est de decem legatis, quos alii omnino non | |
| dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant, alii | |
| sine ullis verborum ornamentis dabant: in ea quoque re sic | 10 |
| sum locutus ut omnes intellegerent me id quod rei publicae | |
| causa sentirem facere uberius propter ipsius Caesaris digni- | |
| tatem. |