| At ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas | 29.1 |
| omnis res egi silentio, interpellor, cum in superioribus causis | |
| hominis ornamenta <adiumento> fuerint, in hac me nihil aliud | |
| nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae moveat. Nam | |
| ipse Caesar quid est cur in provincia commorari velit, nisi | 5 |
| ut ea quae per eum adfecta sunt perfecta rei publicae tradat? | |
| Amoenitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, homi- | |
| num nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae | |
| cupiditas, finium imperi propagatio retinet. Quid illis | |
| terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus im- | 10 |
| manius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano | |
| longius inveniri potest? An reditus in patriam habet ali- | |
| quam offensionem? utrum apud populum a quo missus, an | |
| apud senatum a quo ornatus est? An dies auget eius de- | |
| siderium, an magis oblivionem, ac laurea illa magnis peri- | 15 |
| culis parta amittit longo intervallo viriditatem? Qua re, si | |
| qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de pro- | |
| vincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad | |
| gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris or- | |
| dinis gratiam, populi caritatem. Sed si ille hac tam eximia | 30.1 |
| fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, | |
| ut omnia illa conficiat, quid ego senator facere debeo, | |
| quem, etiam si ille aliud vellet, rei publicae consulere opor- | |
| teret? | 5 |
| Ego vero sic intellego, patres conscripti, nos hoc tempore | |
| in provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere | |
| rationem. Nam quis hoc non sentit, omnia alia esse nobis | |
| vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli? Iam | 31.1 |
| diu mare videmus illud immensum, cuius fervore non solum | |
| maritimi cursus sed urbes etiam et viae militares iam tene- | |
| bantur, virtute Cn. Pompei sic a populo Romano ab Oceano | |
| usque ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum | 5 |
| tutum et clausum teneri; nationes eas, quae numero homi- | |
| num ac multitudine ipsa poterant in provincias nostras re- | |
| dundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim repressas, | |
| ut Asia, quae imperium antea nostrum terminabat, nunc | |
| tribus novis provinciis ipsa cingatur. Possum de omni | 10 |
| regione, de omni genere hostium dicere: nulla gens est quae | |
| non aut ita sublata sit ut vix exstet, aut ita domita ut quie- | |
| scat, aut ita pacata ut victoria nostra imperioque laetetur. | |
| Bellum Gallicum, patres conscripti, C. Caesare imperatore | 32.1 |
| gestum est, antea tantum modo repulsum. Semper illas | |
| nationes nostri imperatores refutandas potius bello quam | |
| lacessendas putaverunt. Ipse ille C. Marius, cuius divina | |
| atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeri- | 5 |
| busque subvenit, influentis in Italiam Gallorum maximas | |
| copias repressit, non ipse ad eorum urbis sedisque penetra- | |
| vit. Modo ille meorum laborum periculorum consiliorum | |
| socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum | |
| Allobrogum atque hac scelerata coniuratione excitatum | 10 |
| proeliis fregit eosque domuit qui lacessierant, et ea victoria | |
| contentus re publica metu liberata quievit. C. Caesaris | |
| longe aliam video fuisse rationem; non enim sibi solum cum | |
| iis quos iam armatos contra populum Romanum videbat | |
| bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem | 15 |
| esse redigendam. Itaque cum acerrimis nationibus et maxi- | 33.1 |
| mis Germanorum et Helvetiorum proeliis felicissime decer- | |
| tavit, ceteras conterruit, compulit, domuit, imperio populi | |
| Romani parere adsuefecit, et quas regiones quasque gentis | |
| nullae nobis antea litterae, nulla vox, nulla fama notas fecerat, | 5 |
| has noster imperator nosterque exercitus et populi Romani | |
| arma peragrarunt. Semitam tantum Galliae tenebamus | |
| antea, patres conscripti; ceterae partes a gentibus aut inimi- | |
| cis huic imperio aut infidis aut incognitis aut certe immanibus | |
| et barbaris et bellicosis tenebantur; quas nationes nemo | 10 |
| umquam fuit quin frangi domarique cuperet. Nemo sapien- | |
| ter de re publica nostra cogitavit, iam inde a principio huius | |
| imperi, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret; | |
| sed propter vim ac multitudinem gentium illarum numquam | |
| est antea cum omnibus dimicatum. Restitimus semper | 15 |
| lacessiti: nunc denique est perfectum ut imperi nostri terra- | |
| rumque illarum idem esset extremum. Alpibus Italiam | 34.1 |
| munierat antea natura non sine aliquo divino numine; nam | |
| si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, | |
| numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem | |
| praebuisset. Quae iam licet considant! nihil est enim ultra | 5 |
| illam altitudinem montium usque ad Oceanum quod sit | |
| Italiae pertimescendum. Sed tamen una atque altera aestas | |
| vel metu vel spe vel poena vel praemiis vel armis vel legibus | |
| potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere: im- | |
| politae vero res et acerbae si erunt relictae, quamquam sunt | 10 |
| accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum | |
| revirescent. Qua re sit in eius tutela Gallia cuius fidei vir- | 35.1 |
| tuti felicitati commendata est. Qui si Fortunae muneribus | |
| amplissimis ornatus saepius eius deae periculum facere nollet, | |
| si in patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem quam | |
| in civitate sibi propositam videt, si ad iucundissimos liberos, | 5 |
| si ad clarissimum generum redire properaret, si in Capito- | |
| lium invehi victor cum illa insigni laurea gestiret, si denique | |
| timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest | |
| quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia | |
| a quo profligata sunt confici velle: cum vero ille suae gloriae | 10 |
| iam pridem rei publicae nondum satis fecerit, et malit tamen | |
| tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non ex- | |
| plere susceptum rei publicae munus, nec imperatorem incen- | |
| sum ad rem publicam bene gerendam revocare nec totam | |
| Gallici belli rationem prope iam explicatam perturbare atque | 15 |
| impedire debemus. |