| Nam illae sententiae virorum clarissimorum minime pro- | 36.1 |
| bandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum | |
| Syria, alter citeriorem. Qui ulteriorem, omnia illa de quibus | |
| disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere | |
| legem quam esse legem neget, et, quae pars provinciae sit | 5 |
| cui non possit intercedi, hanc se avellere, quae defensorem | |
| habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a | |
| populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id | |
| senator properet auferre. Alter belli Gallici rationem habet, | |
| fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam | 10 |
| quoque servat; praefinit enim successori diem. <Quamquam> | |
| mihi nihil videtur alienius a dignitate disciplinaque maiorum | |
| quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam | |
| debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur. | |
| Fuerit toto in consulatu sine provincia cui fuerit, ante quam | 37.1 |
| designatus est, decreta provincia. Sortietur an non? Nam | |
| et non sortiri absurdum est, et quod sortitus sis non habere. | |
| Proficiscetur paludatus? Quo? quo pervenire ante certam | |
| diem non licebit. Ianuario, Februario provinciam non | 5 |
| habebit: Kalendis ei denique Martiis nascetur repente pro- | |
| vincia. Ac tamen his sententiis Piso in provincia permane- | 38.1 |
| bit. Quae cum gravia sunt <tum> nihil gravius illo, quod mul- | |
| tari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum | |
| est, neque solum summo in viro sed etiam mediocri in | |
| homine ne accidat providendum. | 5 |
| Ego vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse | |
| eximios honores C. Caesari et prope singularis. <Si> quod | |
| ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus | |
| huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. Neminem | |
| umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis | 10 |
| suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per vos | |
| esset adeptus putarit. Nemo umquam hic potuit esse prin- | |
| ceps qui maluerit esse popularis. Sed homines aut propter | |
| indignitatem suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum ob- | |
| trectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe | 15 |
| ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt; | |
| qui si ex illa iactatione cursuque populari bene gesta re | |
| publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae | |
| dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi | |
| sunt verum etiam expetendi. Monemur a fortissimo viro | 39.1 |
| atque optimo post hominum memoriam consule ut providea- | |
| mus ne citerior Gallia nobis invitis alicui decernatur post eos | |
| consules qui nunc erunt designati, perpetuoque posthac ab iis | |
| qui hunc ordinem oppugnent populari ac turbulenta ratione | 5 |
| teneatur. Quam ego plagam etsi non contemno, patres | |
| conscripti, praesertim monitus a sapientissimo consule et | |
| diligentissimo custode pacis atque oti, tamen vehementius | |
| arbitror pertimescendum si hominum clarissimorum ac | |
| potentissimorum aut honorem minuero aut studium erga | 10 |
| hunc ordinem repudiaro. Nam ut C. Iulius omnibus a | |
| senatu eximiis aut novis rebus ornatus per manus hanc pro- | |
| vinciam tradat ei cui minime vos velitis, per quem ordinem | |
| ipse amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem | |
| quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo | 15 |
| possum. Postremo quo quisque animo futurus sit, nescio: | |
| quid sperem, video. Praestare hoc senator debeo, quantum | |
| possum, ne quis vir clarus aut potens huic ordini iure irasci | |
| posse videatur. Atque haec, si inimicissimus essem C. | 40.1 |
| Caesari, sentirem tamen rei publicae causa. |