| Sed non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut inter- | 40.3 |
| peller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar, | |
| explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. | 5 |
| Ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis quae | |
| mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino | |
| nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. | |
| Postea quam sum penitus in rem publicam ingressus, ita | |
| dissensi ab illo ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen | 10 |
| amicitia maneremus. Consul ille egit eas res quarum me | 41.1 |
| participem esse voluit; quibus ego si minus adsentiebar, | |
| tamen illius mihi iudicium gratum esse debebat. Me ille | |
| ut quinqueviratum acciperem rogavit; me in tribus sibi | |
| coniunctissimis consularibus esse voluit; mihi legationem | 5 |
| quam vellem, quanto cum honore vellem, detulit. Quae | |
| ego omnia non ingrato animo, sed obstinatione quadam sen- | |
| tentiae repudiavi. Quam sapienter, non disputo; multis | |
| enim non probabo; constanter quidem et fortiter certe, qui | |
| cum me firmissimis opibus contra scelus inimicorum munire | 10 |
| et popularis impetus populari praesidio propulsare possem, | |
| quamvis excipere fortunam, subire vim atque iniuriam malui | |
| quam aut a vestris sanctissimis mentibus dissidere aut de | |
| meo statu declinare. Sed non is solum gratus debet esse | |
| qui accepit beneficium, verum etiam is cui potestas accipiendi | 15 |
| fuit. Ego illa ornamenta quibus ille me ornabat decere me | |
| et convenire iis rebus quas gesseram non putabam; illum | |
| quidem amico animo me habere eodem loco quo principem | |
| civium, suum generum, sentiebam. Traduxit ad plebem | 42.1 |
| inimicum meum sive iratus mihi, quod me secum ne in | |
| beneficiis quidem videbat posse coniungi, sive exoratus. Ne | |
| haec quidem fuit iniuria. Nam postea me ut sibi essem | |
| legatus non solum suasit, verum etiam rogavit. Ne id quidem | 5 |
| accepi; non quo alienum mea dignitate arbitrarer, sed quod | |
| tantum rei publicae sceleris impendere a consulibus proximis | |
| non suspicabar. Ergo adhuc magis est mihi verendum ne | |
| mea superbia in illius liberalitate quam ne illius iniuria in | |
| nostra amicitia reprendatur. Ecce illa tempestas, caligo | 43.1 |
| bonorum et subita atque improvisa formido, tenebrae rei | |
| publicae, ruina atque incendium civitatis, terror iniectus | |
| Caesari de eius actis, metus caedis bonis omnibus, consulum | |
| scelus, cupiditas, egestas, audacia! Si non sum adiutus, | 5 |
| non debui; si desertus, sibi fortasse providit; si etiam op- | |
| pugnatus, ut quidam aut putant aut volunt, violata amicitia | |
| est, accepi iniuriam, inimicus esse debui, non nego: sed si | |
| idem ille tum me salvum esse voluit cum vos me ut carissi- | |
| mum filium desiderabatis, et si vos idem pertinere ad causam | 10 |
| illam putabatis voluntatem Caesaris a salute mea non ab- | |
| horrere, et si illius voluntatis generum eius habeo testem, | |
| qui idem Italiam in municipiis, populum Romanum in con- | |
| tione, vos mei semper cupidissimos in Capitolio ad meam | |
| salutem incitavit, si denique Cn. Pompeius idem mihi testis | 15 |
| de voluntate Caesaris et sponsor est illi de mea, nonne vobis | |
| videor et ultimi temporis recordatione et proximi memoria | |
| medium illud tristissimum tempus debere, si ex rerum natura | |
| non possim evellere, ex animo quidem certe excidere? |