| Ego vero, si mihi non licet per aliquos ita gloriari, me | 44.1 |
| dolorem atque inimicitias meas rei publicae concessisse, si | |
| hoc magni cuiusdam hominis et persapientis videtur, utar | |
| hoc, quod non tam ad laudem adipiscendam quam ad vitan- | |
| dam vituperationem valet, hominem me esse gratum, et non | 5 |
| modo tantis beneficiis, sed etiam mediocri hominum beni- | |
| volentia commoveri. A viris fortissimis et de me optime | |
| meritis quibusdam peto ut, si ego illos meorum laborum | |
| atque incommodorum participes esse nolui, ne illi me | |
| suarum inimicitiarum socium velint esse, praesertim cum | 10 |
| mihi idem illi concesserint ut etiam acta illa Caesaris, quae | |
| neque oppugnavi antea neque defendi, meo iam iure possim | |
| defendere. Nam summi civitatis viri, quorum ego consilio | 45.1 |
| rem publicam conservavi, et quorum auctoritate illam con- | |
| iunctionem Caesaris defugi, Iulias leges et ceteras illo con- | |
| sule rogatas iure latas negant: idem illam proscriptionem | |
| capitis mei contra salutem rei publicae, sed salvis auspiciis | 5 |
| rogatam esse dicebant. Itaque vir summa auctoritate, summa | |
| eloquentia, dixit graviter casum illum meum funus esse rei | |
| publicae, sed funus iustum et indictum. Mihi ipsi omnino | |
| perhonorificum <est> discessum meum funus dici rei publicae: | |
| reliqua non reprendo, sed mihi ad id quod sentio adsumo. | 10 |
| Nam si illud iure rogatum dicere ausi sunt quod nullo ex- | |
| emplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de caelo ser- | |
| varat, oblitine erant tum cum ille qui id egerat plebeius est | |
| lege curiata factus dici de caelo esse servatum? Qui si ple- | |
| beius omnino esse non potuit, qui tribunus plebis potuit | 15 |
| esse? et cuius tribunatus si ratus est, nihil est quod inritum ex | |
| actis Caesaris possit esse, eius non solum tribunatus <ratus> sed | |
| etiam perniciosissimae res, auspiciorum religione conservata, | |
| iure latae videbuntur? Qua re aut vobis statuendum est | 46.1 |
| legem Aeliam manere, legem Fufiam non esse abrogatam, | |
| non omnibus fastis legem ferri licere; cum lex feratur, de | |
| caelo servari, obnuntiari, intercedi licere; censorium iudi- | |
| cium ac notionem et illud morum severissimum magisterium | 5 |
| non esse nefariis legibus de civitate sublatum; si patricius | |
| tribunus plebis fuerit, contra leges sacratas, si plebeius, con- | |
| tra auspicia fuisse; aut mihi concedant homines oportet in | |
| rebus bonis non exquirere ea iura quae ipsi in perditis non | |
| exquirant, praesertim cum ab illis aliquotiens condicio C. | 10 |
| Caesari lata sit ut easdem res alio modo ferret, qua con- | |
| dicione auspicia requirebant, leges comprobabant, in Clodio | |
| auspiciorum ratio sit eadem, leges omnes sint eversae ac | |
| perditae civitatis. |