| Extremum illud est. Ego, si essent [inimicitiae] mihi | 47.1 |
| cum C. Caesare, tamen hoc tempore rei publicae consulere, | |
| inimicitias in aliud tempus reservare deberem; possem etiam | |
| summorum virorum exemplo inimicitias rei publicae causa | |
| deponere. Sed cum inimicitiae fuerint numquam, opinio | 5 |
| iniuriae beneficio sit exstincta, sententia mea, patres con- | |
| scripti, si dignitas agitur Caesaris, homini tribuam; si honos | |
| quidam, senatus concordiae consulam; si auctoritas decre- | |
| torum vestrorum, constantiam ordinis in eodem ornando | |
| imperatore servabo; si perpetua ratio Gallici belli, rei pu- | 10 |
| blicae providebo; si aliquod meum privatum officium, me | |
| non ingratum esse praestabo. Atque hoc velim probare | |
| omnibus, patres conscripti; sed levissime feram si forte aut | |
| iis minus probaro qui meum inimicum repugnante vestra | |
| auctoritate texerunt, aut iis, si qui meum cum inimico suo | 15 |
| reditum in gratiam vituperabunt, cum ipsi et cum meo et | |
| cum suo inimico in gratiam non dubitarint redire. |