| PRO L. CORNELIO BALBO ORATIO | |
| Si auctoritates patronorum in iudiciis valent, ab amplis- | 1.1 |
| simis viris L. Corneli causa defensa est; si usus, a peri- | |
| tissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab ami- | |
| cissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima | |
| familiaritate coniunctis. Quae sunt igitur meae partes? | 5 |
| Auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus | |
| mediocris, ingeni minime voluntati paris. Nam ceteris | |
| a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego | |
| quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono, | |
| me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si | 10 |
| minus referenda gratia satis facere potuerim, praedicanda et | |
| habenda certe satis esse facturum. Quae fuerit hesterno | 2.1 |
| die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas, | |
| quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed | |
| perspicua admiratione declarari videbatur. Nihil enim um- | |
| quam audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur, | 5 |
| nihil memoria maiore de exemplis, nihil peritius de foederi- | |
| bus, nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica | |
| gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine | |
| ornatius: ut mihi iam verum videatur illud esse quod non | 3.1 |
| nulli litteris ac studiis doctrinae dediti quasi quiddam in- | |
| credibile dicere putabantur, ei qui omnis animo virtutes | |
| penitus comprehendisset omnia quae faceret <recte procedere>. | |
| Quae enim in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi | 5 |
| singularem quandam facultatem, si hanc causam ageret, | |
| maior esse ubertas, varietas, copia quam fuit in eo qui | |
| tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse | |
| a pueritia usque ad hanc aetatem a continuis bellis et | |
| victoriis conquievit? Quo mihi difficilior est hic extremus | 4.1 |
| perorandi locus. Etenim ei succedo orationi quae non | |
| praetervecta sit auris vestras, sed in animis omnium penitus | |
| insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis | |
| quam non modo ex mea, sed ex cuiusquam oratione capere | 5 |
| possitis. Sed mos est gerundus non modo Cornelio, cuius | |
| ego voluntati in eius periculis nullo modo deesse possum, | |
| sed etiam Cn. Pompeio, qui sui facti, sui iudici, sui benefici | |
| voluit me esse, ut apud eosdem vos, iudices, nuper in alia | |
| causa fuerim, et praedicatorem et actorem. | 10 |