| Ac mihi quidem hoc dignum re publica videtur, hoc | 5.1 |
| deberi huius excellentis viri praestantissimae gloriae, hoc | |
| proprium esse vestri offici, hoc satis esse causae ut, quod | |
| fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei licuisse con- | |
| cedant. Nam verius nihil est quam quod hesterno die dixit | 5 |
| ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus dimicare ut | |
| nullius in delicti crimen vocaretur. Non enim furatus esse | |
| civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impu- | |
| denti mendacio delituisse, non inrepsisse in censum dicitur: | |
| unum obicitur, natum esse Gadibus, quod negat nemo. | 10 |
| Cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo bello | |
| cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu | |
| fuisse; ut Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque | |
| habere quaestorem coeperit, numquam a Memmio disces- | |
| sisse, Carthagine esse obsessum, acerrimis illis proeliis et | 15 |
| maximis, Sucronensi et Turiensi, interfuisse, cum Pompeio | |
| ad extremum belli tempus fuisse. Haec sunt propria Corneli, | 6.1 |
| pietas in rem publicam nostram, labor, adsiduitas, dimicatio, | |
| virtus digna summo imperatore, spes pro periculis praemio- | |
| rum; praemia quidem ipsa non sunt in eius facto qui | |
| adeptus est, sed in eius qui dedit. Donatus igitur est ob | 5 |
| eas causas a Cn. Pompeio civitate. Id accusator non negat, | |
| sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena | |
| quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisi | |
| famae: sic innocentissimi hominis fortunas, praestantissimi | |
| imperatoris factum condemnari volunt. Ergo in iudicium | 10 |
| caput Corneli, factum Pompei vocatur. Hunc enim in ea | |
| civitate in qua sit natus honestissimo loco natum esse con- | |
| cedis, et ab ineunte aetate relictis rebus suis omnibus in | |
| nostris bellis nostris cum imperatoribus esse versatum, | |
| nullius laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem | 15 |
| fuisse. Haec sunt omnia cum plena laudis tum propria | |
| Corneli, nec in iis rebus crimen est ullum. Vbi igitur est | 7.1 |
| crimen? Quod eum Pompeius civitate donavit. Huius | |
| crimen? Minime, nisi honos ignominia putanda est. Cuius | |
| igitur? Re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui | |
| donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem | 5 |
| praemio adfecisset, quin etiam si virum bonum sed non ita | |
| meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum | |
| diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis | |
| eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda. Nunc | 8.1 |
| vero quid dicitur? Quid ait accusator? Fecisse Pompeium | |
| quod ei facere non licuerit; quod gravius est quam si id | |
| factum ab eo diceret quod non oportuisset. Est enim | |
| aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid vero non | 5 |
| licet, certe non oportet. |