| Hic ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas | 8.7 |
| dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non | |
| solum licuisse sed etiam decuisse fateamur? Quid enim | 9.1 |
| abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui et | |
| concedi putaremus? Vsusne rerum? qui pueritiae tempus | |
| extremum principium habuit bellorum atque imperiorum | |
| maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra | 5 |
| viderunt quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos | |
| quot orae sunt partesque terrarum, tot victorias bellicas quot | |
| sunt in rerum natura genera bellorum. An ingenium? quin | |
| etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites | |
| eius consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna | 10 |
| cum summa virtute certavit ut omnium iudicio plus homini | |
| quam deae tribueretur. An pudor, an integritas, an religio | |
| in eo, an diligentia umquam requisita est? Quem provinciae | |
| nostrae, quem liberi populi, quem reges, quem ultimae | |
| gentes castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo vide- | 15 |
| runt, sed aut sperando umquam aut optando cogitaverunt? | |
| Quid dicam de auctoritate? quae tanta est quanta in his | 10.1 |
| tantis virtutibus ac laudibus esse debet. Cui senatus popu- | |
| lusque Romanus amplissimae dignitatis praemia dedit non | |
| postulanti, imperia vero etiam recusanti, huius de facto, | |
| iudices, ita quaeri ut id agatur, licueritne ei facere quod | 5 |
| fecit, an vero non dicam non licuerit, sed nefas fuerit— | |
| contra foedus enim, id est contra populi Romani religionem | |
| et fidem fecisse dicitur—non turpe rei publicae, nonne | |
| vobis? Audivi hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus | 11.1 |
| Luci filius causam de pecuniis repetundis diceret, ille, ille vir, | |
| cui patriae salus dulcior quam conspectus fuit, qui de civi- | |
| tate decedere quam de sententia maluit—hoc igitur causam | |
| dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi | 5 |
| nominis causa, fuisse iudicem ex illis equitibus Romanis | |
| gravissimis viris neminem quin removeret oculos <et> se totum | |
| averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas rettulisset, | |
| dubitasse quisquam verumne an falsum esset videretur: nos | |
| Cn. Pompei decretum, iudices, de consili sententia pro- | 10 |
| nuntiatum recognoscemus, cum legibus conferemus, cum | |
| foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemus? | |
| Athenis aiunt, cum quidam apud eos qui sancte graviterque | 12.1 |
| vixisset testimonium publice dixisset et, ut mos Graecorum | |
| est, iurandi causa ad aras accederet, una voce omnis iudices | |
| ne is iuraret reclamasse. <Tum> Graeci homines spectati viri | |
| noluerunt religione videri potius quam veritate fidem esse | 5 |
| constrictam: nos etiam in ipsa religione et legum et foe- | |
| derum conservanda qualis fuerit Cn. Pompeius dubitabimus? | |
| Vtrum enim inscientem vultis contra foedera fecisse an | 13.1 |
| scientem? Si scientem,—O nomen nostri imperi! O populi | |
| Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque | |
| diffusa laus ut eius gloriae domicilium communis imperi | |
| finibus terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, te- | 5 |
| trarchae, tyranni,—testes Cn. Pompei non solum virtutis in | |
| bello sed etiam religionis in pace! Vos denique, mutae | |
| regiones, imploro, et sola terrarum ultimarum; vos, maria, | |
| portus, insulae, litora! Quae est enim ora, quae sedes, qui | |
| locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum vero | 10 |
| humanitatis, cum animi tum consili impressa vestigia? Hunc | |
| quisquam, incredibili quadam atque inaudita gravitate virtute | |
| constantia praeditum, foedera scientem neglexisse violasse | |
| rupisse dicere audebit? |