| Gratificatur mihi gestu accusator: inscientem Cn. Pom- | 14.1 |
| peium fecisse significat,—quasi vero levius sit, cum in tanta | |
| re publica versere et maximis negotiis praesis, facere aliquid | |
| quod scias non licere, quam omnino non scire quid liceat! | |
| Etenim utrum <qui in> Hispania bellum acerrimum et maxi- | 5 |
| mum gesserat quo iure Gaditana civitas esse nesciebat, an, | |
| cum ius illius populi nosset, interpretationem foederis non | |
| tenebat? Id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse | |
| dicere audebit quod mediocres homines, quod nullo usu, | |
| nullo studio praediti militari, quod librarioli denique scire | 10 |
| <se> profiteantur? Equidem contra existimo, iudices, cum in | 15.1 |
| omni genere ac varietate artium, etiam illarum quae sine | |
| summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat, | |
| singularem quandam laudem et praestabilem <eius> esse | |
| scientiam in foederibus, pactionibus, condicionibus populo- | 5 |
| rum, regum, exterarum nationum, in universo denique belli | |
| iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in | |
| umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret | |
| litterae, neque cum rem gereret regiones ipsae docere | |
| potuerunt. | 10 |
| Atque, ut ego sentio, iudices, causa dicta est. Temporum | |
| magis ego nunc vitiis quam genere iudici plura dicam; est | |
| enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti | |
| invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. Etenim | |
| si Pompeius abhinc annos quingentos fuisset, is vir a quo | 16.1 |
| senatus adulescentulo atque equite Romano saepe com- | |
| muni saluti auxilium expetisset, cuius res gestae omnis | |
| gentis cum clarissima victoria terra marique peragrassent, | |
| cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum | 5 |
| nostro imperio teneri, quem populus Romanus <honoribus> | |
| in<signibus> singularibusque decorasset,—si nunc apud nos id | |
| quod is fecisset contra foedus factum diceretur, quis audiret? | |
| Nemo profecto; mors enim cum exstinxisset invidiam, res | |
| eius gestae sempiterni nominis gloria niterentur. Cuius | 10 |
| igitur audita virtus dubitationi locum non daret, huius <visa> | |
| atque perspecta obtrectatorum voce laedetur? |