| Omittam igitur Pompeium iam oratione mea reliqua, sed | 17.1 |
| vos, iudices, animis ac memoria tenetote. De lege, de | |
| foedere, de exemplis, de perpetua consuetudine civitatis | |
| nostrae renovabo ea quae dicta sunt; nihil enim mihi novi, | |
| nihil integri neque M. Crassus, qui totam causam et pro | 5 |
| facultate et pro fide sua diligentissime vobis explicavit, | |
| neque Cn. Pompeius, cuius oratio omnibus ornamentis | |
| abundavit, ad dicendum reliquit. Sed quoniam me recu- | |
| sante placuit ambobus adhiberi hunc a me quasi perpoliendi | |
| quendam operis extremum laborem, peto a vobis ut me | 10 |
| offici potius quam dicendi studio hanc suscepisse operam | |
| ac munus putetis. Ac prius quam adgrediar ad ius causam- | 18.1 |
| que Corneli, quiddam de communi condicione omnium | |
| nostrum deprecandae malivolentiae causa breviter com- | |
| memorandum videtur. Si quo quisque loco nostrum est, | |
| iudices, natus, aut si, in qua fortuna est nascendi initio con- | 5 |
| stitutus, hunc vitae statum usque ad senectutem obtinere | |
| debet, et si omnes quos aut fortuna extulit aut ipsorum | |
| inlustravit labor et industria poena sunt adficiendi, non | |
| gravior L. Cornelio quam multis viris bonis atque fortibus | |
| constitui lex vitae et condicio videretur: sin autem multo- | 10 |
| rum virtus, ingenium, humanitas ex infimo genere et fortunae | |
| gradu non modo amicitias et rei familiaris copias consecuta | |
| est, sed summam laudem, honores, gloriam, dignitatem, non | |
| intellego cur potius invidia violatura virtutem L. Corneli | |
| quam aequitas vestra pudorem eius adiutura videatur. | 15 |
| Itaque quod maxime petendum est a vobis idcirco non peto, | 19.1 |
| iudices, ne de vestra sapientia atque de vestra humanitate | |
| dubitare videar: est autem petendum ne oderitis ingenium, | |
| ne inimici sitis industriae, ne humanitatem opprimendam, | |
| ne virtutem puniendam putetis. Illud peto, ut, si causam | 5 |
| ipsam per se firmam esse et stabilem videritis, hominis | |
| ipsius ornamenta adiumento causae potius quam impedi- | |
| mento esse malitis. |