| Nascitur, iudices, causa Corneli ex ea lege quam L. Gellius | 19.9 |
| Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt; qua lege vide- | 10 |
| mus <rite> esse sanctum ut cives Romani sint ii quos Cn. Pom- | |
| peius de consili sententia singillatim civitate donaverit. | |
| Donatum esse L. Cornelium praesens Pompeius dicit, indi- | |
| cant publicae tabulae. Accusator fatetur, sed negat ex | |
| foederato populo quemquam potuisse, nisi is populus fundus | 15 |
| factus esset, in hanc civitatem venire. O praeclarum inter- | 20.1 |
| pretem iuris, auctorem antiquitatis, correctorem atque emen- | |
| datorem nostrae civitatis, qui hanc poenam foederibus ad- | |
| scribat, ut omnium praemiorum beneficiorumque nostro- | |
| rum expertis faciat foederatos! Quid enim potuit dici | 5 |
| imperitius quam foederatos populos fieri fundos oportere? | |
| nam id non magis est proprium foederatorum quam omnium | |
| liberorum. Sed totum hoc, iudices, in ea fuit positum | |
| semper ratione atque sententia ut, cum iussisset populus | |
| Romanus aliquid, si id adscivissent socii populi ac Latini, | 10 |
| et si ea lex, quam nos haberemus, eadem in populo aliquo | |
| tamquam in fundo resedisset, ut tum lege eadem is populus | |
| teneretur, non ut de nostro iure aliquid deminueretur, sed | |
| ut illi populi aut iure eo quod a nobis esset constitutum | |
| aut aliquo commodo aut beneficio uterentur. Tulit apud | 21.1 |
| maiores nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Vo- | |
| conius de mulierum hereditatibus; innumerabiles aliae leges | |
| de civili iure sunt latae; quas Latini voluerunt, adsciverunt; | |
| ipsa denique Iulia, qua lege civitas est sociis et Latinis data, | 5 |
| qui fundi populi facti non essent civitatem non haberent. | |
| In quo magna contentio Heracliensium et Neapolitanorum | |
| fuit, cum magna pars in iis civitatibus foederis sui libertatem | |
| civitati anteferret. Postremo haec vis est istius et iuris et | |
| verbi, ut fundi populi beneficio nostro, non suo iure fiant. | 10 |
| Cum aliquid populus Romanus iussit, id si est eius modi ut | 22.1 |
| quibusdam populis, sive foederatis sive liberis, permittendum | |
| esse videatur ut statuant ipsi non de nostris sed de suis | |
| rebus, quo iure uti velint, tum utrum fundi facti sint an non | |
| quaerendum esse videatur; de nostra vero re publica, de | 5 |
| nostro imperio, de nostris bellis, de victoria, de salute fundos | |
| populos fieri noluerunt. Atqui si imperatoribus nostris, si | |
| senatui, si populo Romano non licebit propositis praemiis | |
| elicere ex civitatibus sociorum atque amicorum fortissimum | |
| atque optimum quemque ad subeunda pro salute nostra | 10 |
| pericula, summa utilitate ac maximo saepe praesidio pericu- | |
| losis atque asperis temporibus carendum nobis erit. Sed, | 23.1 |
| per deos immortalis, quae est ista societas, quae amicitia, | |
| quod foedus, ut aut nostra civitas careat in suis periculis | |
| Massiliensi propugnatore, careat Gaditano, careat Saguntino, | |
| aut, si quis ex his populis sit exortus qui nostros duces | 5 |
| auxilio laboris, commeatus periculo suo iuverit, qui cum | |
| hoste nostro comminus in acie saepe pugnarit, qui se saepe | |
| telis hostium, qui dimicationi capitis, qui morti obiecerit, | |
| nulla condicione huius civitatis praemiis adfici possit? | |
| Etenim in populum Romanum grave est non posse uti | 24.1 |
| sociis excellenti virtute praeditis, qui velint cum periculis | |
| nostris sua communicare; in socios vero ipsos, et in eos de | |
| quibus agimus foederatos, iniuriosum et contumeliosum est | |
| iis praemiis et iis honoribus exclusos esse fidelissimos et | 5 |
| coniunctissimos socios quae pateant stipendiariis, pateant | |
| hostibus, pateant saepe servis. Nam stipendiarios ex Africa, | |
| Sicilia, Sardinia, ceteris provinciis multos civitate donatos | |
| videmus, et, qui hostes ad nostros imperatores perfugissent | |
| et magno usui rei publicae nostrae fuissent, scimus civitate | 10 |
| esse donatos; servos denique, quorum ius, fortuna, condicio | |
| infima est, bene de re publica meritos persaepe libertate, id | |
| est civitate, publice donari videmus. |