| Hanc tu igitur, patrone foederum ac foederatorum, con- | 25.1 |
| dicionem statuis Gaditanis, tuis civibus, ut, quod iis quos | |
| magnis adiutoribus tuis <usi civibus> armis subegimus atque | |
| in dicionem nostram redegimus liceat, si populus Romanus | |
| permiserit, ut ab senatu, etiam per imperatores nostros civi- | 5 |
| tate donentur, id ne liceat ipsis? Qui si suis decretis legi- | |
| busve sanxissent ne quis suorum civium castra imperatorum | |
| populi Romani iniret, ne quis se pro nostro imperio in peri- | |
| culum capitis atque in vitae discrimen inferret, Gaditanorum | |
| auxiliis, cum vellemus, uti nobis ut liceret, privatus vero ne | 10 |
| quis vir et animo et virtute praecellens pro nostro imperio | |
| periculo suo dimicaret, graviter id iure ferremus, minui | |
| auxilia populi Romani, debilitari animos fortissimorum | |
| virorum, alienigenarum nos hominum studiis atque paterna | |
| virtute privari. Atqui nihil interest, iudices, utrum haec | 26.1 |
| foederati iura constituant, ut ne cui liceat ex iis civitatibus | |
| ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos | |
| eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non | |
| possint; nihil enim magis uteremur iis adiutoribus, sublatis | 5 |
| virtutis praemiis, quam si omnino iis versari in nostris | |
| bellis non liceret. Etenim cum pro sua patria pauci | |
| post genus hominum natum reperti sint qui nullis prae- | |
| miis propositis vitam suam hostium telis obiecerint, pro | |
| aliena re publica quemquam fore putatis qui se opponat | 10 |
| periculis non modo nullo proposito praemio, sed etiam | |
| interdicto? | |
| Sed cum est illud imperitissime dictum de populis fundis, | 27.1 |
| quod commune liberorum est populorum, non proprium | |
| foederatorum,—ex quo intellegi necesse est aut neminem | |
| ex sociis civem fieri posse aut etiam posse ex foederatis,— | |
| tum vero ius omne noster iste magister mutandae civitatis | 5 |
| ignorat, quod est, iudices, non solum in legibus publicis | |
| positum, sed etiam in privatorum voluntate. Iure enim | |
| nostro neque mutare civitatem quisquam invitus potest, | |
| neque si velit mutare non potest, modo adsciscatur ab ea | |
| civitate cuius esse se civitatis velit: ut, si Gaditani sciverint | 10 |
| nominatim de aliquo cive Romano ut sit is civis Gadita- | |
| nus, magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec | |
| foedere impediatur quo minus ex civi Romano civis Gadi- | |
| tanus possit esse. Duarum civitatum civis noster esse iure | 28.1 |
| civili nemo potest: non esse huius civitatis qui se alii civi- | |
| tati dicarit potest. Neque solum dicatione, quod in calami- | |
| tate clarissimis viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo | |
| Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio | 5 |
| Zmyrnae vidimus accidisse, ut earum civitatum fierent cives, | |
| <cum> hanc ante amittere non potuissent quam hoc solum | |
| civitatis mutatione vertissent, sed etiam postliminio potest | |
| civitatis fieri mutatio. Neque enim sine causa de Cn. Publicio | |
| Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati | 10 |
| nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere | |
| voluerunt, ad populum latum <est> ut is Publicius, si domum | |
| revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset. | |
| Multi etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate, | |
| indemnati et incolumes, his rebus relictis alias se in civitates | 15 |
| contulerunt. |