| Quod si civi Romano licet esse Gaditanum sive exsilio | 29.1 |
| sive postliminio sive reiectione huius civitatis,—ut iam ad | |
| foedus veniam, quod ad causam nihil pertinet: de civitatis | |
| enim iure, non de foederibus disceptamus,—quid est quam | |
| ob rem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat? | 5 |
| Equidem longe secus sentio. Nam cum ex omnibus civi- | |
| tatibus via sit in nostram, cumque nostris civibus pateat | |
| ad ceteras iter civitates, tum vero, ut quaeque nobiscum | |
| maxime societate amicitia sponsione pactione foedere est | |
| coniuncta, ita mihi maxime communione beneficiorum | 10 |
| praemiorum civitatis contineri videtur. Atqui ceterae civi- | |
| tates omnes non dubitarent nostros homines recipere in | |
| suas civitates, si idem nos iuris haberemus quod ceteri; | |
| sed nos non possumus et huius esse civitatis et cuiusvis | |
| praeterea, ceteris concessum est. Itaque in Graecis civi- | 30.1 |
| tatibus videmus Atheniensis, Rhodios, Lacedaemonios, | |
| ceteros undique adscribi multarumque esse eosdem homines | |
| civitatum. Quo errore ductos vidi egomet non nullos im- | |
| peritos homines, nostros civis, Athenis in numero iudicum | 5 |
| atque Areopagitarum, certa tribu, certo numero, cum igno- | |
| rarent, si illam civitatem essent adepti, hanc se perdidisse | |
| nisi postliminio reciperassent. Peritus vero nostri moris ac | |
| iuris nemo umquam, qui hanc civitatem retinere vellet, in | |
| aliam se civitatem dicavit. | 10 |
| Sed hic totus locus disputationis atque orationis meae, | |
| iudices, pertinet ad commune ius mutandarum civitatum: | |
| nihil habet quod sit proprium religionis ac foederum. De- | |
| fendo enim rem universam, nullam esse gentem ex omni | |
| regione terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano | 15 |
| odio quodam atque discidio, neque tam fide benivolentiaque | |
| coniunctam, ex qua nobis interdictum sit ne quem adsciscere | |
| civem aut civitate donare possimus. O iura praeclara atque | 31.1 |
| divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus | |
| nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius civitatis | |
| esse possit,—dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris | |
| habeat necesse est,—ne quis invitus civitate mutetur neve | 5 |
| in civitate maneat invitus! Haec sunt enim fundamenta | |
| firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi | |
| et dimittendi esse dominum. Illud vero sine ulla dubita- | |
| tione maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani | |
| nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, | 10 |
| foedere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc | |
| civitatem oportere; cuius auctoritate et exemplo numquam | |
| est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio | |
| civitatis. Itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, ut Lanu- | |
| vini, et ex ceteris generibus gentes universae in civitatem | 15 |
| sunt receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum; qui- | |
| bus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui no- | |
| luissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi | |
| Romani consecuti, violatum foedus eorum videretur. |