| Etenim quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum, In- | 32.1 |
| subrium, Helvetiorum, Iapydum, non nullorum item ex | |
| Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne | |
| quis eorum a nobis civis recipiatur. Quod si exceptio facit | |
| ne liceat, ubi <non sit exceptum, ibi> necesse est licere. Vbi | 5 |
| est igitur <in> foedere Gaditano, ne quem populus Romanus | |
| Gaditanum recipiat civitate? Nusquam. Ac sicubi esset, | |
| lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem Pompeio | |
| civitatem donandi dederat, sustulisset. 'Exceptum,' inquit, | |
| 'est foedus, Si qvid sacrosanctvm est.' Ignosco tibi, si | 10 |
| neque Poenorum iura calles (reliqueras enim civitatem | |
| tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te | |
| a cognitione sua iudicio publico reppulerunt. Quid fuit in | 33.1 |
| rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo con- | |
| sulibus lata est, in quo aliquid sacrosanctum exceptum | |
| videretur? Primum enim sacrosanctum esse nihil potest | |
| nisi quod populus plebesve sanxit; deinde sanctiones sa- | 5 |
| crandae sunt aut genere ipso aut obtestatione et consecra- | |
| tione legis aut poenae, cum caput eius qui contra fecerit | |
| consecratur. Quid habes igitur dicere de Gaditano foedere | |
| eius modi? utrum capitis consecratione an obtestatione | |
| legis sacrosanctum esse confirmas? Nihil omnino umquam | 10 |
| de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse | |
| neque legem neque poenam consecratam esse dico. De | |
| quibus igitur etiam si latum esset ne quem civem reciperemus, | |
| tamen id esset quod postea populus iussisset ratum, nec | |
| quicquam illis verbis Si qvid sacrosanctvm est exceptum | 15 |
| videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam | |
| iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse? Nec | 34.1 |
| vero oratio mea ad infirmandum foedus Gaditanorum, | |
| iudices, pertinet; neque enim est meum contra ius optime | |
| meritae civitatis, contra opinionem vetustatis, contra auctori- | |
| tatem senatus dicere. Duris enim quondam temporibus rei | 5 |
| publicae nostrae, cum praepotens terra marique Carthago | |
| nixa duabus Hispaniis huic imperio immineret, et cum duo | |
| fulmina nostri imperi subito in Hispania, Cn. et P. Scipiones, | |
| exstincti occidissent, L. Marcius, primi pili centurio, cum | |
| Gaditanis foedus fecisse dicitur. Quod cum magis fide illius | 10 |
| populi, iustitia nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo | |
| publico vinculo religionis teneretur, sapientes homines et | |
| publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido Q. Catulo con- | |
| sulibus a senatu de foedere postulaverunt. Tum est cum | |
| Gaditanis foedus vel renovatum vel ictum; de quo foedere | 15 |
| populus Romanus sententiam non tulit, qui iniussu suo | |
| nullo pacto potest religione obligari. Ita Gaditana civitas, | 35.1 |
| quod beneficiis suis erga rem publicam nostram consequi | |
| potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod | |
| Q. Catuli, summi viri, auctoritate, quod iudicio senatus, | |
| quod foedere, consecuta est; quod publica religione san- | 5 |
| ciri potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit. | |
| Neque ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis | |
| enim et plurimis rebus est fulta. Sed isti disputationi <hic> | |
| certe nihil est loci; sacrosanctum enim nihil potest esse | |
| nisi quod per populum plebemve sanctum est. Quod si | 10 |
| hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, com- | |
| mendatione et iudicio vetustatis, voluntate et sententiis suis | |
| comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur ex | |
| ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non | |
| liceret? Nihil est enim aliud in foedere nisi ut pia et | 15 |
| aeterna pax sit. Quid id ad civitatem? Adiunctum | |
| illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus: | |
| Maiestatem popvli Romani comiter conservanto. Id | |
| habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior. Primum | 36.1 |
| verbi genus hoc 'conservanto,' quo magis in legibus quam | |
| in foederibus uti solemus, imperantis est, non precantis. | |
| Deinde cum alterius populi maiestas conservari iubetur, | |
| de altero siletur, certe ille populus in superiore condicione | 5 |
| causaque ponitur cuius maiestas foederis sanctione de- | |
| fenditur. In quo erat accusatoris interpretatio indigna | |
| responsione, qui ita dicebat, 'comiter' esse 'communiter,' | |
| quasi vero priscum aliquod aut insolitum verbum inter- | |
| pretaretur. Comes benigni, faciles, suaves homines esse | 10 |
| dicuntur; 'qui erranti comiter monstrat viam,' benigne, | |
| non gravate; 'communiter' quidem certe non convenit. | |
| Et simul absurda res est caveri foedere ut maiestatem populi | 37.1 |
| Romani 'communiter' conservent, id est ut populus Romanus | |
| suam maiestatem esse salvam velit. Quod si iam ita esset, ut | |
| esse non potest, tamen de nostra maiestate, nihil de illorum | |
| caveretur. Potestne igitur nostra maiestas <a> Gaditanis be- | 5 |
| nigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis | |
| elicere non possumus? Potest esse ulla denique maiestas, | |
| si impedimur quo minus per populum Romanum beneficio- | |
| rum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus | |
| nostris deferamus? | 10 |