| Sed quid ego disputo quae mihi tum, si Gaditani contra | 38.1 |
| me dicerent, vere posse dici viderentur? Illis enim repe- | |
| tentibus L. Cornelium responderem legem populum Ro- | |
| manum iussisse de civitate tribuenda; huic generi legum | |
| fundos populos fieri non solere; Cn. Pompeium de consili | 5 |
| sententia civitatem huic dedisse, nullum populi nostri iussum | |
| Gaditanos habere; itaque nihil esse sacrosanctum quod lege | |
| exceptum videretur; si esset, tamen in foedere nihil esse | |
| cautum praeter pacem; additum esse etiam illud, ut maie- | |
| statem illi nostram conservare deberent, quae certe minue- | 10 |
| retur si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis | |
| non liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam habere- | |
| mus. Nunc vero quid ego contra Gaditanos loquar, cum | 39.1 |
| id quod defendo voluntate eorum, auctoritate, legatione | |
| ipsa comprobetur? qui a principio sui generis aut studio | |
| rei publicae †ii ab omni studio sensuque Poenorum mentis | |
| suas ad nostrum imperium nomenque flexerunt; qui, cum | 5 |
| maxima bella nobis inferrentur, moenibus <hostem> exclu- | |
| serunt, classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis | |
| depulerunt; qui et veterem illam speciem foederis Marciani | |
| semper omni sanctiorem arce duxerunt, et hoc foedere | |
| Catuli senatusque auctoritate se nobiscum coniunctissimos | 10 |
| esse arbitrati sunt; quorum moenia, delubra, agros ut | |
| Hercules itinerum ac laborum suorum, sic maiores nostri | |
| imperi ac nominis populi Romani terminos esse voluerunt. | |
| Testantur et mortuos nostros imperatores, quorum vivit | 40.1 |
| immortalis memoria et gloria, Scipiones, Brutos, Horatios, | |
| Cassios, Metellos, et hunc praesentem Cn. Pompeium, quem | |
| procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem | |
| commeatu pecuniaque iuverunt, et hoc tempore ipsum | 5 |
| populum Romanum, quem in caritate annonae, ut saepe | |
| ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc ius esse | |
| velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit, sit in | |
| nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique | |
| inter signa atque in acie locus, sit his gradibus ascensus | 10 |
| etiam ad civitatem. Quod si Afris, si Sardis, si Hispanis | 41.1 |
| agris stipendioque multatis virtute adipisci licet civitatem, | |
| Gaditanis autem officiis vetustate fide periculis foedere con- | |
| iunctis hoc idem non licebit, non foedus sibi nobiscum <ictum> | |
| sed iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. | 5 |
| Atque hanc, iudices, non a me fingi orationem, sed me | |
| dicere quae Gaditani iudicarint res ipsa declarat. Hospitium | |
| multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos | |
| fecisse publice dico. Proferam tesseram; legatos excito; | |
| laudatores ad hoc iudicium, summos homines ac nobilis- | 10 |
| simos, deprecatores huius periculi missos videtis; re denique | |
| multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic ab illo periculum | |
| crearetur . . . gravissima autem in istum civem suum Gadi- | |
| tani senatus consulta fecerunt. Potuit magis fundus populus | 42.1 |
| Gaditanus fieri, quoniam hoc magno opere delectare verbo, | |
| si tum fit fundus cum scita ac iussa nostra sua sententia | |
| comprobat, quam cum hospitium fecit, ut et civitate illum | |
| mutatum esse fateretur et huius civitatis honore dignissimum | 5 |
| iudicaret? Potuit certius interponere iudicium voluntatis | |
| suae quam cum etiam accusatorem huius multa et poena | |
| notavit? Potuit magis de re iudicare quam cum ad vestrum | |
| iudicium civis amplissimos legavit testis huius iuris, vitae | |
| laudatores, periculi deprecatores? Etenim quis est tam | 43.1 |
| demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, | |
| ne saeptum sit iis iter <in> perpetuum ad hoc amplissimum | |
| praemium civitatis, et magno opere iis esse laetandum huius | |
| L. Corneli benivolentiam erga suos remanere Gadibus, | 5 |
| gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari? | |
| Quis est enim nostrum cui non illa civitas sit huius studio, | |
| cura, diligentia commendatior? Omitto quantis ornamentis | |
| populum istum C. Caesar, cum esset in Hispania praetor, | |
| adfecerit, controversias sedarit, iura ipsorum permissu sta- | 10 |
| tuerit, inveteratam quandam barbariam ex Gaditanorum | |
| moribus disciplinaque delerit, summa in eam civitatem huius | |
| rogatu studia et beneficia contulerit. Multa praetereo quae | |
| cotidie labore huius et studio aut omnino aut certe facilius | |
| consequantur. Itaque et adsunt principes civitatis et de- | 15 |
| fendunt amore ut suum civem, testimonio ut nostrum, officio | |
| ut ex nobilissimo civi sanctissimum hospitem, studio ut | |
| diligentissimum defensorem commodorum suorum. Ac ne | 44.1 |
| ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam nullo incommodo ad- | |
| ficiantur, si liceat eorum civis virtutis causa in nostram | |
| civitatem venire, tamen hoc ipso inferius esse suum foedus | |
| quam ceterorum, consolabor et hos praesentis, viros optimos, | 5 |
| et illam fidelissimam atque amicissimam nobis civitatem, | |
| simul et vos non ignorantis, iudices, admonebo, quo de | |
| iure hoc iudicium constitutum sit, de eo numquam omnino | |
| esse dubitatum. |