| Quos igitur prudentissimos interpretes foederum, quos | 45.1 |
| peritissimos bellici iuris, quos diligentissimos in exquirendis | |
| condicionibus civitatum atque causis esse arbitramur? eos | |
| profecto qui iam imperia ac bella gesserunt. Etenim si Q. | |
| Scaevola ille augur, cum de iure praediatorio consuleretur, | 5 |
| homo iuris peritissimus, consultores suos non numquam ad | |
| Furium et Cascellium praediatores reiciebat, si nos de aqua | |
| nostra Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquilium | |
| consulebamus, quod adsiduus usus uni rei deditus et in- | |
| genium et artem saepe vincit, quis dubitet de foederibus et | 10 |
| de toto iure pacis et belli omnibus iuris peritissimis impera- | |
| tores nostros anteferre? Possumusne igitur tibi probare | 46.1 |
| auctorem exempli atque facti illius quod a te reprenditur, | |
| C. Marium? Quaeris aliquem graviorem, constantiorem, | |
| praestantiorem virtute, prudentia, religione? Is igitur Igu- | |
| vinatem M. Annium Appium, fortissimum virum <summa> | 5 |
| virtute praeditum, civitate donavit: <idem cohortis duas | |
| universas Camertium civitate donavit,> cum Camertinum | |
| <foedus omnium> foederum sanctissimum atque aequissimum | |
| sciret esse. Potest igitur, iudices, L. Cornelius condemnari, | |
| ut non C. Mari factum condemnetur? Exsistat ergo ille vir | 47.1 |
| parumper cogitatione vestra, quoniam re non potest, ut con- | |
| spiciatis eum mentibus, quoniam oculis non potestis; dicat | |
| se non imperitum foederis, non rudem exemplorum, non | |
| ignarum belli fuisse; se P. Africani discipulum ac militem, | 5 |
| se stipendiis, se legationibus bellicis eruditum, se, si tanta | |
| bella attigisset quanta gessit <et> confecit, si tot consulibus | |
| meruisset quotiens ipse consul fuit, omnia iura belli perdi- | |
| scere ac nosse potuisse; sibi non fuisse dubium quin nullo | |
| foedere a re publica bene gerenda impediretur; a se ex con- | 10 |
| iunctissima atque amicissima civitate fortissimum quemque | |
| esse delectum; neque Iguvinatium neque Camertium foe- | |
| dere esse exceptum, quo minus eorum civibus a populo | |
| Romano praemia virtutis tribuerentur. Itaque cum paucis | 48.1 |
| annis post hanc civitatis donationem acerrima de civitate | |
| quaestio Licinia et Mucia lege venisset, num quis eorum, | |
| qui de foederatis civitatibus esset civitate donatus, in iudi- | |
| cium est vocatus? Nam Spoletinus T. Matrinius, unus ex | 5 |
| iis quos C. Marius civitate donasset, dixit causam ex colonia | |
| Latina in primis firma et inlustri. Quem cum disertus | |
| homo L. Antistius accusaret, non dixit fundum Spoletinum | |
| populum non esse factum,—videbat enim populos de suo | |
| iure, non de nostro fundos fieri solere,—sed cum lege Apuleia | 10 |
| coloniae non essent deductae, qua lege Saturninus C. Mario | |
| tulerat ut in singulas colonias ternos civis Romanos facere | |
| posset, negabat hoc beneficium re ipsa sublata valere debere. | |
| Nihil habet similitudinis ista accusatio; sed tamen tanta | 49.1 |
| auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem | |
| suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis | |
| causam illam gravitate sua defenderit et probarit. Quis | |
| enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in | 5 |
| acie, in exercitu dilectum virtutis, qui sociis, qui foederatis | |
| in defendenda re publica nostra spem praemiorum eripi | |
| vellet? Quod si vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius | |
| ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit | |
| aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria, | 10 |
| valeat fortissimi et clarissimi viri nomen aeternum. Sit hoc | |
| discrimen inter gratiosos civis atque fortis, ut illi vivi fruan- | |
| tur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam huius | |
| imperi defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis. | |
| Quid? Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis | 50.1 |
| gestis P. Caesium, equitem Romanum, virum bonum, qui | |
| vivit, Ravennatem foederato ex populo nonne civitate dona- | |
| vit? Quid? cohortis duas universas Camertium <C. Marius>? | |
| Quid? Heracliensem Alexam P. Crassus, vir amplissimus, | 5 |
| ex ea civitate quacum prope singulare foedus Pyrrhi tempori- | |
| bus C. Fabricio consule ictum putatur? Quid? Massilien- | |
| sem Aristonem <L.> Sulla? Quid? quoniam de Gaditanis | |
| agimus, idem <serv>os novem Gaditanos? Quid? vir sanctis- | |
| simus et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q. | 10 |
| Fabium Saguntinum? Quid? hic qui adest, a quo haec | |
| quae ego nunc percurro subtilissime sunt omnia perpolita, | |
| M. Crassus, non Aveniensem foederatum civitate donavit, | |
| homo cum gravitate et prudentia praestans, tum vel nimium | |
| parcus in largienda civitate? Hic tu Cn. Pompei beneficium | 51.1 |
| vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit | |
| quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, | |
| quod L. Sullam, quod Q. Metellum, <quod M. Crassum,> | |
| quod denique domesticum auctorem patrem suum facere | 5 |
| viderat? Neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et | |
| Gaditanum Hasdrubalem ex bello illo Africano et Mamer- | |
| tinos Ovios et quosdam Vticensis et Saguntinos Fabios | |
| civitate donavit. Etenim cum ceteris praemiis digni sunt | |
| qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, | 10 |
| tum certe dignissimi sunt qui civitate ea donentur pro qua | |
| pericula ac tela subierunt. Atque utinam qui ubique sunt | |
| propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire, | |
| et contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari! | |
| Neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam | 15 |
| magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit | |
| esse: | |
| Hostem qui feriet, erit, inquit, mihi Carthaginiensis, | |
| Quisquis erit. |