| Cuius civitatis sit, id habent hodie leve et semper habue- | 51.20 |
| runt, itaque et civis undique fortis viros adsciverunt et | |
| hominum ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae | |
| praetulerunt. | |
| Habetis imperatorum summorum et sapientissimorum | 52.1 |
| hominum, clarissimorum virorum, interpretationem iuris ac | |
| foederum: dabo etiam iudicum qui huic quaestioni prae- | |
| fuerunt, dabo universi populi Romani, dabo sanctissimum | |
| et sapientissimum iudicium etiam senatus. Iudices cum | 5 |
| prae se ferrent palamque loquerentur quid essent lege Papia | |
| de M. Cassio Mamertinis repetentibus iudicaturi, Mamertini | |
| publice suscepta causa destiterunt. Multi in civitatem re- | |
| cepti ex liberis foederatisque populis [liberati] sunt: nemo | |
| umquam est de civitate accusatus, quod aut populus fundus | 10 |
| factus non esset, aut quod foedere civitatis mutandae ius | |
| impediretur. Audebo etiam hoc contendere, numquam esse | 53.1 |
| condemnatum quem constaret ab imperatore nostro civitate | |
| donatum. Cognoscite nunc populi Romani iudicium multis | |
| rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque | |
| usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictum | 5 |
| Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? quod | |
| quidem nuper in columna ahenea meminimus post rostra | |
| incisum et perscriptum fuisse. Quo modo igitur L. Cossinius | |
| Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi | |
| viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem civitate T. | 10 |
| Coponius, civis item summa virtute et dignitate,—nepotes T. | |
| et C. Coponios nostis,—damnato C. Masone civis Romanus | |
| est factus? An lingua et ingenio patefieri aditus ad civi- | 54.1 |
| tatem potuit, manu et virtute non potuit? Anne de nobis | |
| trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non licebat? | |
| An quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi | |
| non licebat? An accusatori maiores nostri maiora praemia | 5 |
| quam bellatori esse voluerunt? |