| Quod si acerbissima lege Servilia principes viri ac gravissimi | 54.7 |
| et sapientissimi cives hanc Latinis, id est foederatis, viam ad | |
| civitatem populi iussu patere passi sunt, neque ius est hoc | |
| reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim genus | 10 |
| ipsum accusationis et nomen <et> eius modi praemium quod | |
| nemo adsequi posset nisi ex senatoris calamitate neque sena- | |
| tori neque bono cuiquam nimis iucundum esse posset, dubi- | |
| tandum fuit quin, quo in genere iudicum praemia rata essent, | |
| in eodem iudicia imperatorum valerent? Num fundos igitur | 15 |
| factos populos Latinos arbitramur aut Serviliae legi aut | |
| ceteris quibus Latinis hominibus erat propositum aliqua ex | |
| re praemium civitatis? Cognoscite nunc iudicium senatus, | 55.1 |
| quod semper iudicio est populi comprobatum. Sacra Cereris, | |
| iudices, summa maiores nostri religione confici caerimonia- | |
| que voluerunt; quae cum essent adsumpta de Graecia, et per | |
| Graecas curata sunt semper sacerdotes et Graeca omnino | 5 |
| nominata. Sed cum illam quae Graecum illud sacrum mon- | |
| straret et faceret ex Graecia deligerent, tamen sacra pro civi- | |
| bus civem facere voluerunt, ut deos immortalis scientia pere- | |
| grina et externa, mente domestica et civili precaretur. Has | |
| sacerdotes video fere aut Neapolitanas aut Veliensis fuisse, | 10 |
| foederatarum sine dubio civitatum. Mitto vetera; proxime | |
| dico ante civitatem Veliensibus datam de senatus sententia | |
| C. Valerium Flaccum, praetorem urbanum, nominatim ad | |
| populum de Calliphana Veliense, ut ea civis Romana esset, | |
| tulisse. Num igitur aut fundos factos Veliensis, aut sacer- | 15 |
| dotem illam civem Romanam factam non esse, aut foedus et | |
| a senatu et a populo Romano violatum arbitramur? | |
| Intellego, iudices, in causa aperta minimeque dubia multo | 56.1 |
| et plura et a pluribus peritissimis esse dicta quam res postu- | |
| laret. Sed id factum est, non ut vobis rem tam perspicuam | |
| dicendo probaremus, verum ut omnium malivolorum ini- | |
| quorum invidiosorum animos frangeremus; quos ut accusa- | 5 |
| tor incenderet, ut aliqui sermones hominum alienis bonis | |
| maerentium etiam ad vestras auris permanarent et in iudicio | |
| ipso redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summa | |
| arte adspergi videbatis; tum pecuniam L. Corneli, quae | |
| neque invidiosa est et, quantacumque est, eius modi est ut | 10 |
| conservata magis quam correpta esse videatur; tum luxuriam, | |
| quae non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto | |
| notabatur; tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse memi- | |
| nerat et L. Crassi, Crassum emisse de libertino homine, | |
| Soterico Marcio, ad Metellum pervenisse de Vennoni Vin- | 15 |
| dici bonis non tenebat. Simul illud nesciebat, praediorum | |
| nullam esse gentem, emptionibus ea solere saepe ad alienos | |
| homines, saepe ad infimos, non legibus tamquam tutelas | |
| pervenire. Obiectum est etiam quod in tribum Clustumi- | 57.1 |
| nam pervenerit; quod hic adsecutus est legis de ambitu | |
| praemio minus invidioso quam qui legum praemiis prae- | |
| toriam sententiam et praetextam togam consequuntur. Et | |
| adoptatio Theophani agitata est, per quam Cornelius nihil | 5 |
| est praeterquam propinquorum suorum hereditates adse- | |
| cutus. |