| Quamquam istorum animos, qui ipsi Cornelio invident, | 57.8 |
| non est difficillimum mitigare. More hominum invident, in | |
| conviviis rodunt, in circulis vellicant: non illo inimico, sed | 10 |
| hoc malo dente carpunt. Qui amicis L. Corneli aut inimici | 58.1 |
| sunt aut invident, ii sunt huic multo vehementius pertime- | |
| scendi. Nam huic quidem ipsi quis est umquam inventus | |
| inimicus aut quis iure esse potuit? Quem bonum non | |
| coluit, cuius fortunae dignitatique non concessit? Versatus | 5 |
| in intima familiaritate hominis potentissimi, in maximis | |
| nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius | |
| rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique | |
| offendit. Fuit hoc sive meum sive rei publicae fatum, ut in | |
| me unum omnis illa inclinatio communium temporum in- | 10 |
| cumberet. Non modo non exsultavit in ruinis nostris ve- | |
| strisque sordibus Cornelius, sed omni officio,—lacrimis, opera, | |
| consolatione,—omnis me absente meos sublevavit. Quorum | 59.1 |
| ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut | |
| a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, | |
| iudices, ut eos qui principes fuerunt conservandae salutis | |
| aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc | 5 |
| pro facultate hominis, pro loco facta sunt, et grata esse vobis | |
| et probata. Non igitur a suis, quos nullos habet, sed a | |
| suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis; | |
| quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione | |
| et gravi secum, si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari | 10 |
| certamine atque iniusta contentione avocabat. Et erit ae- | 60.1 |
| qua lex et nobis, iudices, atque omnibus qui nostris familiari- | |
| tatibus implicantur vehementer utilis, ut nostras inimicitias | |
| ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum tem- | |
| peremus. Ac si mea auctoritas satis apud illos in hac re | 5 |
| ponderis haberet, cum me praesertim rerum varietate atque | |
| usu ipso iam perdoctum viderent, etiam ab illis eos maiori- | |
| bus discordiis avocarem. Etenim contendere de re publica, | |
| cum id defendas quod esse optimum sentias, et fortium viro- | |
| rum et magnorum hominum semper putavi, neque huic | 10 |
| umquam labori officio muneri defui. Sed contentio tam diu | |
| sapiens est quam diu aut proficit aliquid, aut, si non proficit, | |
| non obest civitati. Voluimus quaedam, contendimus, ex- | 61.1 |
| perti sumus: obtenta non sunt. Dolorem alii, nos luctum | |
| maeroremque suscepimus. Cur ea quae mutare non possu- | |
| mus convellere malumus quam tueri? C. Caesarem senatus | |
| et genere supplicationum amplissimo ornavit et numero | 5 |
| dierum novo: idem in angustiis aerari victorem exercitum | |
| stipendio adfecit, imperatori decem legatos decrevit, lege | |
| Sempronia succedendum non censuit. Harum ego senten- | |
| tiarum et princeps et auctor fui, neque me dissensioni meae | |
| pristinae putavi potius adsentiri quam praesentibus rei pu- | 10 |
| blicae temporibus et concordiae convenire. Non idem aliis | |
| videtur: sunt fortasse in sententia firmiores. Reprendo | |
| neminem, sed adsentior non omnibus; neque esse incon- | |
| stantis puto sententiam tamquam aliquod navigium atque | |
| cursum ex rei publicae tempestate moderari. Sed si qui | 62.1 |
| sunt quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum | |
| sit, quos video esse non nullos, cum ducibus ipsis, non | |
| cum comitatu adsectatoribusque confligant. Illam enim | |
| fortasse pertinaciam non nulli, virtutem alii putabunt, hanc | 5 |
| vero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniunctam. | |
| Sed si certorum hominum mentis nulla ratione, iudices, | |
| placare possumus, vestros quidem animos certe confidimus | |
| non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos. |