| Quid enim est cur non potius ad summam laudem huic | 63.1 |
| quam ad minimam fraudem Caesaris familiaritas valere de- | |
| beat? Cognovit adulescens; placuit homini prudentissimo; | |
| in summa amicorum copia cum familiarissimis eius est adae- | |
| quatus. In praetura, in consulatu praefectum fabrum de- | 5 |
| tulit; consilium hominis probavit, fidem est complexus, | |
| officia observantiamque dilexit. Fuit hic multorum illi | |
| laborum socius aliquando: est fortasse nunc non nullorum | |
| particeps commodorum. Quae quidem si huic obfuerint | |
| apud vos, non intellego quod bonum cuiquam sit apud talis | 10 |
| viros profuturum. Sed quoniam C. Caesar abest longissime, | 64.1 |
| atque in iis est nunc locis quae regione orbem terrarum, rebus | |
| illius gestis imperium populi Romani definiunt, nolite, per | |
| deos immortalis, iudices, hunc illi acerbum nuntium velle | |
| perferri, ut suum praefectum fabrum, ut hominem sibi caris- | 5 |
| simum, non ob ipsius aliquod delictum, sed ob suam fami- | |
| liaritatem vestris oppressum sententiis audiat. Miseremini | |
| eius qui non de suo peccato sed <de> huius summi et clarissimi | |
| viri facto, non de aliquo crimine sed periculo suo de publico | |
| iure disceptat. Quod ius si Cn. Pompeius ignoravit, si M. | 10 |
| Crassus, si Q. Metellus, si Cn. Pompeius pater, si L. Sulla, si | |
| P. Crassus, si C. Marius, si senatus, si populus Romanus, si | |
| qui de re simili iudicarunt, si foederati populi, si socii, si illi | |
| antiqui Latini, videte ne utilius vobis et honestius sit illis duci- | |
| bus errare quam hoc magistro erudiri. Sed si de certo, de | 15 |
| perspicuo, de utili, de probato, de iudicato vobis iure esse | |
| constituendum videtis, nolite committere ut in re tam inve- | |
| terata quicquam novi sentiatis. Simul et illa, iudices, omnia | 65.1 |
| ante oculos vestros proponite: primum esse omnis etiam | |
| post mortem reos clarissimos illos viros qui foederatos civi- | |
| tate donarunt; deinde senatum qui hoc iudicavit, populum | |
| qui iussit, iudices qui adprobarunt. Tum etiam illud cogi- | 5 |
| tate, sic vivere ac vixisse Cornelium ut, cum omnium pecca- | |
| torum quaestiones sint, non de vitiorum suorum poena, sed | |
| de virtutis praemio in iudicium vocetur. Accedat etiam | |
| illud, ut statuatis hoc iudicio utrum posthac amicitias claro- | |
| rum virorum calamitati hominibus an ornamento esse malitis. | 10 |
| Postremo illud, iudices, fixum in animis vestris tenetote, vos | |
| in hac causa non de maleficio L. Corneli, sed de beneficio | |
| Cn. Pompei iudicaturos. |