Quid enim est cur non potius ad summam laudem huic 63.1
quam ad minimam fraudem Caesaris familiaritas valere de-
beat? Cognovit adulescens; placuit homini prudentissimo;
in summa amicorum copia cum familiarissimis eius est adae-
quatus. In praetura, in consulatu praefectum fabrum de- 5
tulit; consilium hominis probavit, fidem est complexus,
officia observantiamque dilexit. Fuit hic multorum illi
laborum socius aliquando: est fortasse nunc non nullorum
particeps commodorum. Quae quidem si huic obfuerint
apud vos, non intellego quod bonum cuiquam sit apud talis 10
viros profuturum. Sed quoniam C. Caesar abest longissime, 64.1
atque in iis est nunc locis quae regione orbem terrarum, rebus
illius gestis imperium populi Romani definiunt, nolite, per
deos immortalis, iudices, hunc illi acerbum nuntium velle
perferri, ut suum praefectum fabrum, ut hominem sibi caris- 5
simum, non ob ipsius aliquod delictum, sed ob suam fami-
liaritatem vestris oppressum sententiis audiat. Miseremini
eius qui non de suo peccato sed <de> huius summi et clarissimi
viri facto, non de aliquo crimine sed periculo suo de publico
iure disceptat. Quod ius si Cn. Pompeius ignoravit, si M. 10
Crassus, si Q. Metellus, si Cn. Pompeius pater, si L. Sulla, si
P. Crassus, si C. Marius, si senatus, si populus Romanus, si
qui de re simili iudicarunt, si foederati populi, si socii, si illi
antiqui Latini, videte ne utilius vobis et honestius sit illis duci-
bus errare quam hoc magistro erudiri. Sed si de certo, de 15
perspicuo, de utili, de probato, de iudicato vobis iure esse
constituendum videtis, nolite committere ut in re tam inve-
terata quicquam novi sentiatis. Simul et illa, iudices, omnia 65.1
ante oculos vestros proponite: primum esse omnis etiam
post mortem reos clarissimos illos viros qui foederatos civi-
tate donarunt; deinde senatum qui hoc iudicavit, populum
qui iussit, iudices qui adprobarunt. Tum etiam illud cogi- 5
tate, sic vivere ac vixisse Cornelium ut, cum omnium pecca-
torum quaestiones sint, non de vitiorum suorum poena, sed
de virtutis praemio in iudicium vocetur. Accedat etiam
illud, ut statuatis hoc iudicio utrum posthac amicitias claro-
rum virorum calamitati hominibus an ornamento esse malitis. 10
Postremo illud, iudices, fixum in animis vestris tenetote, vos
in hac causa non de maleficio L. Corneli, sed de beneficio
Cn. Pompei iudicaturos.