| IN L. CALPVRNIVM PISONEM | |
| ORATIO | |
| FRAGMENTA | |
| MS. Cusanus C. 14.1 | |
| Pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem, | fr1.1 |
| patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, | |
| monstrum urbis, prodigium civitatis viderem! | |
| MS. Cusanus C. 14.2 | |
| Equidem nihil malui; vos fortasse consumptum istum | fr2.1 |
| cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis. | |
| MS. Cusanus C. 14.3 | |
| Perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa | fr3.1 |
| caligo et ardentes Furiarum faces excitaverunt. | |
| MS. Cusanus C. 14.4 | |
| Quem enim iste in scopulum non incidit, quod in | fr4.1 |
| telum non inruit? | |
| MS. Cusanus C. 14.5 | |
| Quid est negare ausus aut potius quid non confessus? | fr5.1 |
| MS. Cusanus C. 14.6 | |
| Quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, | fr6.1 |
| quid enervatius, quid stultius, quid abstrusius? |