MS. Cusanus C. 14.7
  Turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi. fr7.1
Asc. Pis. 2.13
  Quod minimum specimen in te ingeni? Ingeni fr8.1
autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso
patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.
Asc. Pis. 2.22
  Hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde fr9.1
se is ortum gloriari solet; neque enim hoc mea natura fert
nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas
patitur.
Asc. Pis. 4.3
  Hic cum a domo <profectus> Placentiae forte conse- fr10.1
disset, pauci<s post annis> in eam civitatem—nam tum erat
. . . . . . . . . —ascendit. Prius enim Gallus, dein Gallica<nus>,
extremo Placentinus haberi <coeptus> est.
Asc. Pis. 5.3
  Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: fr11a.1
is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem,
Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare
<eique> filiam conlocavit. Calventium aiunt eum appellatum.
Arusianus Messius GL 7.462K
homini levi et subito filiam conlocavit. fr11b.1
Arusianus Messius GL 7.496K
  Maiorem sibi Insuber ille avus adoptavit. fr12.1
For AI assistants: an MCP server for these texts, with passages by citation and search of the whole corpus, is at latin-mcp.packhum.org.