| Asc. Pis. 4.16 | |
| Lautiorem . . . . . . . . pater tuus socerum quam | fr13.1 |
| C. Piso . . . . . . . . . . in illo luctu meo. Ei enim filiam | |
| meam conlocavi quem ego, <si mihi> potestas tum omnium | |
| fuisset, unum potissimum delegissem. | |
| MS. Cusanus C. 14.9 | |
| Te tua illa nescio quibus a terris apportata mater | fr14a.1 |
| pecudem ex alvo, non hominem effuderit. | |
| Serv. A. 8.139 | |
| quae te beluam ex utero, non hominem fudit. | fr14b.1 |
| Quint. 8.3.21 | |
| Cum tibi tota cognatio serraco advehatur. | fr15.1 |
| MS. Cusanus C. 14.10 | |
| Simulata ista, ficta, fucata sunt omnia. | fr16.1 |
| MS. Cusanus C. 14.11 | |
| Putavi austerum hominem, putavi tristem, putavi | fr17a.1 |
| gravem, sed video adulterum, video ganeonem, video parie- | |
| tum praesidio, video amicorum sordibus, video tenebris | |
| occultantem libidines suas. | |
| Grillius R.L.M. 599Halm | |
| putavi gravem, | fr17b.1 |
| video adulterum, video ganeonem. | |
| Arusianus Messius GL 7.452K | |
| [Neque adsidere Gabinium aut adloqui in curia quis- | fr18.1 |
| quam audebat.] |