| Quint. 8.5.18 | |
| [Quid quod miser, cum loqui non posset, tacere non | fr19.1 |
| poterat?] | |
| Iamne vides, belua, iamne sentis quae sit hominum | 1.1 |
| querela frontis tuae? Nemo queritur Syrum nescio quem | |
| de grege noviciorum factum esse consulem. Non enim nos | |
| color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi | |
| deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, | 5 |
| qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines | |
| impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. | |
| Pauci ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem | |
| ingeni, stuporem debilitatemque linguae. Numquam erat | |
| audita vox in foro, numquam periculum factum consili, | 10 |
| nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum | |
| aut militiae aut domi. Obrepsisti ad honores errore ho- | |
| minum, commendatione fumosarum imaginum, quarum | |
| simile habes nihil praeter colorem. Is mihi etiam gloria- | 2.1 |
| batur se omnis magistratus sine repulsa adsecutum? Mihi | |
| ista licet de me vera cum gloria praedicare; omnis enim | |
| honores populus Romanus mihi ipsi homini detulit. Nam | |
| tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam viderant, | 5 |
| tamen illum honorem nomini mandabant tuo. Aedilis es | |
| factus; Piso est a populo Romano factus, non iste Piso. | |
| Praetura item maioribus delata est tuis. Noti erant illi | |
| mortui, te vivum nondum noverat quisquam. Me cum | |
| quaestorem in primis, aedilem priorem, praetorem primum | 10 |
| cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille | |
| honorem non generi, moribus non maioribus meis, virtuti | |
| perspectae non auditae nobilitati deferebat. Nam quid ego | 3.1 |
| de consulatu loquar, parto vis anne gesto? Miserum me! | |
| cum hac me nunc peste atque labe confero! Sed nihil | |
| comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime | |
| disiuncta comprendam. Tu consul es renuntiatus—nihil | 5 |
| dicam gravius, quam quod omnes fatentur—impeditis rei | |
| publicae temporibus, dissidentibus consulibus, cum hoc non | |
| recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum | |
| non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses. Me | |
| cuncta Italia, me omnes ordines, me universa civitas non | 10 |
| prius tabella quam voce priorem consulem declaravit. Sed | |
| omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane Fors domina | |
| campi. Magnificentius est dicere quem ad modum gesse- | |
| rimus consulatum quam quem ad modum ceperimus. |