| Ego Kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis | 4.1 |
| agrariae maximarumque largitionum metu liberavi. Ego | |
| agrum Campanum, si dividi non oportuit, conservavi, si | |
| oportuit, melioribus auctoribus reservavi. Ego in C. Rabirio | |
| perduellionis reo xl annis ante me consulem interpositam | 5 |
| senatus auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi. | |
| Ego adulescentis bonos et fortis, sed usos ea condicione | |
| fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei publicae statum | |
| convolsuri viderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala | |
| gratia comitiorum ratione privavi. Ego Antonium conlegam | 5.1 |
| cupidum provinciae, multa in re publica molientem pa- | |
| tientia atque obsequio meo mitigavi. Ego provinciam | |
| Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam | |
| et ornatam, quam cum Antonio commutavi, quod ita existi- | 5 |
| mabam tempora rei publicae ferre, in contione deposui | |
| reclamante populo Romano. Ego L. Catilinam caedem | |
| senatus, interitum urbis non obscure sed palam molientem | |
| egredi ex urbe iussi ut, a quo legibus non poteramus, moe- | |
| nibus tuti esse possemus. Ego tela extremo mense consu- | 10 |
| latus mei intenta iugulis civitatis de coniuratorum nefariis | |
| manibus extorsi. Ego faces iam accensas ad huius urbis | |
| incendium comprehendi, protuli, exstinxi. Me Q. Catulus, | 6.1 |
| princeps huius ordinis et auctor publici consili, frequentis- | |
| simo senatu parentem patriae nominavit. Mihi hic vir | |
| clarissimus qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus | |
| civicam coronam deberi a re publica dixit. Mihi togato se- | 5 |
| natus non ut multis bene gesta, sed ut nemini conservata re | |
| publica, singulari genere supplicationis deorum immortalium | |
| templa patefecit. Ego cum in contione abiens magistratu | |
| dicere a tribuno pl. prohiberer quae constitueram, cumque | |
| is mihi tantum modo ut iurarem permitteret, sine ulla dubi- | 10 |
| tatione iuravi rem publicam atque hanc urbem mea unius | |
| opera esse salvam. Mihi populus Romanus universus illa | 7.1 |
| in contione non unius diei gratulationem sed aeternitatem | |
| immortalitatemque donavit, cum meum ius iurandum tale | |
| atque tantum iuratus ipse una voce et consensu approbavit. | |
| Quo quidem tempore is meus domum fuit e foro reditus ut | 5 |
| nemo, nisi qui mecum esset, civium esse in numero vide- | |
| retur. Atque ita est a me consulatus peractus ut nihil | |
| sine consilio senatus, nihil non approbante populo Romano | |
| egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum | |
| defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem | 10 |
| ordinem cum senatu coniunxerim. Exposui breviter consu- | |
| latum meum. |