| Aude nunc, o furia, de tuo dicere! cuius fuit initium ludi | 8.1 |
| compitalicii tum primum facti post L. Iulium et C. Marcium | |
| consules contra auctoritatem huius ordinis; quos Q. Me- | |
| tellus—facio iniuriam fortissimo viro mortuo, qui illum cuius | |
| paucos paris haec civitas tulit cum hac importuna belua | 5 |
| conferam—sed ille designatus consul, cum quidam tribunus | |
| pl. suo auxilio magistros ludos contra senatus consultum | |
| facere iussisset, privatus fieri vetuit atque id quod nondum | |
| potestate poterat obtinuit auctoritate. Tu, cum in Kalendas | |
| Ianuarias compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui | 10 |
| numquam antea praetextatus fuisset, ludos facere et prae- | |
| textatum volitare passus es, hominem impurum ac non | |
| modo facie sed etiam oculo tuo dignissimum. Ergo his | 9.1 |
| fundamentis positis consulatus tui triduo post inspectante | |
| et tacente te a fatali portento prodigioque rei publicae lex | |
| Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquilli- | |
| tatis atque oti; conlegia non ea solum quae senatus sustu- | 5 |
| lerat restituta, sed innumerabilia quaedam nova ex omni | |
| faece urbis ac servitio concitata. Ab eodem homine in | |
| stupris inauditis nefariisque versato vetus illa magistra | |
| pudoris et modestiae censura sublata est, cum tu interim, | |
| bustum rei publicae, qui te consulem tum Romae dicis | 10 |
| fuisse, verbo numquam significaris sententiam tuam tantis | |
| in naufragiis civitatis. | |
| Nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico. | 10.1 |
| Neque vero multum interest, praesertim in consule, utrum | |
| ipse perniciosis legibus, improbis contionibus rem publicam | |
| vexet, an alios vexare patiatur. An potest ulla esse excusatio | |
| non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti | 5 |
| in maximo rei publicae motu consuli? c prope annos | |
| legem Aeliam et Fufiam tenueramus, cccc iudicium | |
| notionemque censoriam. Quas leges ausus est non nemo | |
| improbus, potuit quidem nemo convellere, quam potestatem | |
| minuere, quo minus de moribus nostris quinto quoque anno | 10 |
| iudicaretur, nemo tam effuse petulans conatus est, haec | |
| sunt, o carnifex! in prooemio sepulta consulatus tui. Per- | 11.1 |
| sequere continentis his funeribus dies. Pro Aurelio tribu- | |
| nali ne conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed | |
| etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus | |
| servorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere | 5 |
| nec pati turpe esse duxit. Arma in templo Castoris, o | |
| proditor templorum omnium! vidente te constituebantur | |
| ab eo latrone cui templum illud fuit te consule arx civium | |
| perditorum, receptaculum veterum Catilinae militum, castel- | |
| lum forensis latrocini, bustum legum omnium ac religionum. | 10 |
| Erat non solum domus mea sed totum Palatium senatu, | |
| equitibus Romanis, civitate omni, Italia cuncta refertum, | |
| cum tu non modo ad eum—mitto enim domestica, quae | |
| negari possunt; haec commemoro quae sunt palam—non | |
| modo, inquam, ad eum cui primam comitiis tuis dederas | 15 |
| tabulam praerogativae, quem in senatu sententiam rogabas | |
| tertium, numquam aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad | |
| me opprimendum parabantur non interfuisti solum verum | |
| etiam crudelissime praefuisti. |