| Mihi vero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae | 12.1 |
| dicere ausus es? Egere sordidissime Gabinium, sine pro- | |
| vincia stare non posse, spem habere a tribuno pl., si sua | |
| consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; | |
| huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega | 5 |
| meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem; | |
| sibi quemque consulere oportere. Atque haec dicere vix | |
| audeo; vereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam | |
| frontis involutam integumentis nondum cernat; dicam | |
| tamen. Ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitio- | 10 |
| rum suorum recordabitur. Meministine, caenum, cum ad | 13.1 |
| te quinta fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo | |
| e gurgustio te prodire involuto capite soleatum, et, cum isto | |
| ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusa- | |
| tione te uti valetudinis, quod diceres vinulentis te quibusdam | 5 |
| medicaminibus solere curari? Quam nos causam cum | |
| accepissemus—quid enim facere poteramus?—paulisper steti- | |
| mus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde tu | |
| nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ru- | |
| ctando eiecisti. Idem illo fere biduo productus in contionem | 14.1 |
| ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum | |
| esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, gravis | |
| auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut Maximus | |
| et non Caesoninus Semiplacentinus Calventius, respondes | 5 |
| altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso | |
| supercilio crudelitatem tibi non placere. Hic te ille homo | |
| dignissimus tuis laudibus conlaudavit. Crudelitatis tu, | |
| furcifer, senatum consul in contione condemnas? non | |
| enim me qui senatui parui; nam relatio illa salutaris et | 10 |
| diligens fuerat consulis, animadversio quidem et iudicium | |
| senatus. Quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita | |
| forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. Stipendio | |
| me hercule et frumento Catilinam esse putasses iuvandum. | |
| Quid enim interfuit inter Catilinam et eum cui tu senatus | 15 |
| auctoritatem, salutem civitatis, totam rem publicam pro- | |
| vinciae praemio vendidisti? Quae enim L. Catilinam | 15.1 |
| conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem con- | |
| sules adiuverunt. Voluit ille senatum interficere, vos | |
| sustulistis; leges incendere, vos abrogastis; interimere | |
| patriam, vos adflixistis. Quid est vobis consulibus gestum | 5 |
| sine armis? Incendere illa coniuratorum manus voluit | |
| urbem, vos eius domum quem propter urbs incensa non | |
| est. Ac ne illi quidem, si habuissent vestri similem con- | |
| sulem, de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis | |
| privare voluerunt, sed his stantibus nullum domicilium | 10 |
| sceleri suo fore putaverunt. Caedem illi civium, vos servi- | |
| tutem expetistis. Hic vos etiam crudeliores; huic enim | |
| populo ita fuerat ante vos consules libertas insita ut ei | |
| mori potius quam servire praestaret. Illud vero geminum | 16.1 |
| consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, | |
| Cn. Pompeium domum suam compulistis. Neque enim | |
| me stante et manente in urbis vigilia neque resistente Cn. | |
| Pompeio, omnium gentium victore, umquam se illi rem | 5 |
| publicam delere posse duxerunt. A me quidem etiam | |
| poenas expetistis quibus coniuratorum manis mortuorum | |
| expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum | |
| in me profudistis. Quorum ego furori nisi cessissem, in | |
| Catilinae busto vobis ducibus mactatus essem. Quod autem | 10 |
| maius indicium exspectatis nihil inter vos et Catilinam | |
| interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis | |
| Catilinae reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos | |
| conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod coniuratos | |
| armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque | 15 |
| omnium bonorum vitam obicere voluistis? Sed iam redeo | 17.1 |
| ad praeclaram illam contionem tuam. Tu es ille, cui crude- | |
| litas displicet? qui, cum senatus luctum ac dolorem suum | |
| vestis mutatione declarandum censuisset, cum videres | |
| maerere rem publicam amplissimi ordinis luctu, o noster | 5 |
| misericors! quid facis? Quod nulla in barbaria quisquam | |
| tyrannus. Omitto enim illud, consulem edicere ut senatus | |
| consulto ne obtemperetur, quo foedius nec fieri nec cogitari | |
| quicquam potest; ad misericordiam redeo eius cui nimis | |
| videtur senatus in conservanda patria fuisse crudelis. Edi- | 18.1 |
| cere est ausus cum illo suo pari, quem tamen omnibus | |
| vitiis superare cupiebat, ut senatus contra quam ipse | |
| censuisset ad vestitum rediret. Quis hoc fecit ulla in | |
| Scythia tyrannus ut eos quos luctu adficeret lugere non | 5 |
| sineret? Maerorem relinquis, maeroris aufers insignia; | |
| eripis lacrimas non consolando sed minando. Quod si | |
| vestem non publico consilio patres conscripti, sed privato | |
| officio aut misericordia mutavissent, tamen id his non licere | |
| per interdicta potestatis tuae crudelitatis erat non ferendae; | 10 |
| cum vero id senatus frequens censuisset et omnes ordines | |
| reliqui iam ante fecissent, tu ex tenebricosa popina consul | |
| extractus cum illa saltatrice tonsa senatum populi Romani | |
| occasum atque interitum rei publicae lugere vetuisti. At | |
| quaerebat etiam paulo ante de me quid suo mihi opus | 15 |
| fuisset auxilio; cur non meis inimicis meis copiis resti- | |
| tissem. Quasi vero non modo ego, qui multis saepe auxilio | |
| fuerim, sed quisquam tam inops fuerit umquam qui isto | |
| non modo propugnatore tutiorem se sed advocato aut | |
| adstipulatore paratiorem fore putaret. Ego istius pecudis | 19.1 |
| ac putidae carnis consilio scilicet aut praesidio niti volebam, | |
| ab hoc eiecto cadavere quicquam mihi aut opis aut orna- | |
| menti expetebam. Consulem ego tum quaerebam, consulem | |
| inquam, non illum quidem quem in hoc maiali invenire non | 5 |
| possem, qui tantam rei publicae causam gravitate et consilio | |
| suo tueretur, sed qui tamquam truncus atque stipes, si | |
| stetisset modo, posset sustinere tamen titulum consulatus. | |
| Cum enim esset omnis causa illa mea consularis et senatoria, | |
| auxilio mihi opus fuerat et consulis et senatus; quorum | 10 |
| alterum etiam ad perniciem meam erat a vobis consulibus | |
| conversum, alterum rei publicae penitus ereptum. Ac tamen, | |
| si consilium exquiris meum, neque ego cessissem et me | |
| ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustu- | |
| ario gladiatore et tecum et cum conlega tuo decertandum | 15 |
| fuisset. Alia enim causa praestantissimi viri, Q. Metelli, | 20.1 |
| fuit, quem ego civem meo iudicio cum deorum immortalium | |
| laude coniungo; qui C. illi Mario, fortissimo viro et consuli | |
| et sextum consuli et eius invictis legionibus, ne armis con- | |
| fligeret, cedendum esse duxit. Quod mihi igitur certamen | 5 |
| esset huius modi? cum C. Mario scilicet aut cum aliquo | |
| pari, an cum altero barbato Epicuro, cum altero Catilinae | |
| lanternario consule? Neque hercule ego supercilium tuum | |
| neque conlegae tui cymbala fugi neque tam fui timidus ut, | |
| qui in maximis turbinibus ac fluctibus rei publicae navem | 10 |
| gubernassem salvamque in portu conlocassem, frontis tuae | |
| nubeculam aut conlegae tui contaminatum spiritum per- | |
| timescerem. Alios ego vidi ventos, alias prospexi animo | 21.1 |
| procellas, aliis impendentibus tempestatibus non cessi sed | |
| bis unum me pro omnium salute obtuli. Itaque discessu | |
| tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis | |
| exciderunt, cum quidem tu, o vaecors et amens! cum omnes | 5 |
| boni abditi inclusique maererent, templa gemerent, tecta | |
| ipsa urbis lugerent, complexus es funestum illud animal ex | |
| nefariis stupris, ex civili cruore, ex omni scelerum impor- | |
| tunitate conceptum atque eodem in templo, eodem loci | |
| vestigio et temporis arbitria non mei solum sed patriae | 10 |
| funeris abstulisti. |