| Quid ego illorum dierum epulas, quid laetitiam et gratu- | 22.1 |
| lationem tuam, quid cum tuis sordidissimis gregibus intem- | |
| perantissimas perpotationes praedicem? Quis te illis diebus | |
| sobrium, quis agentem aliquid quod esset libero dignum, | |
| quis denique in publico vidit? cum conlegae tui domus | 5 |
| cantu et cymbalis personaret, cumque ipse nudus in convivio | |
| saltaret; in quo cum illum saltatorium versaret orbem, ne | |
| tum quidem fortunae rotam pertimescebat. Hic autem | |
| non tam concinnus helluo nec tam musicus iacebat in | |
| suorum Graecorum foetore et caeno; quod quidem istius | 10 |
| in illis rei publicae luctibus quasi aliquod Lapitharum aut | |
| Centaurorum convivium ferebatur; in quo nemo potest | |
| dicere utrum iste plus biberit an vomuerit an effuderit. | |
| Tune etiam mentionem facies consulatus aut te fuisse | 23.1 |
| Romae consulem dicere audebis? Quid? tu in lictoribus | |
| et in toga praetexta esse consulatum putas? quae ornamenta | |
| etiam in Sex. Clodio te consule esse voluisti, his tu, Clodiane | |
| canis, insignibus consulatum declarari putas? Animo con- | 5 |
| sulem esse oportet, consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, | |
| toto denique munere consulatus omni officio tuendo, maxi- | |
| meque, id quod vis nominis ipsa praescribit, rei publicae | |
| consulendo. An ego consulem esse putem qui senatum | |
| esse in re publica non putavit, et sine eo consilio consulem | 10 |
| numerem, sine quo Romae ne reges quidem esse potuerunt? | |
| Etenim illa iam omitto. Cum servorum dilectus haberetur | |
| in foro, arma in templum Castoris luce et palam comporta- | |
| rentur, id autem templum sublato aditu revolsis gradibus | |
| a coniuratorum reliquiis atque a Catilinae praevaricatore | 15 |
| quondam, tum ultore, armis teneretur, cum equites Romani | |
| relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur, senatui | |
| non solum iuvare rem publicam sed ne lugere quidem | |
| liceret, cum civis is quem hic ordo adsentiente Italia cunctis- | |
| que gentibus conservatorem patriae iudicarat nullo iudicio, | 20 |
| nulla lege, nullo more servitio atque armis pelleretur, non | |
| dicam auxilio vestro, quod vere licet dicere, sed certe silen- | |
| tio: tum Romae fuisse consules quisquam existimabit? | |
| Qui latrones igitur, si quidem vos consules, qui praedones, | 24.1 |
| qui hostes, qui proditores, qui tyranni nominabuntur? | |
| Magnum nomen est, magna species, magna dignitas, magna | |
| maiestas consulis; non capiunt angustiae pectoris tui, non | |
| recipit levitas ista, non egestas animi; non infirmitas ingeni | 5 |
| sustinet, non insolentia rerum secundarum tantam personam, | |
| tam gravem, tam severam. Seplasia me hercule, ut dici | |
| audiebam, te ut primum aspexit, Campanum consulem | |
| repudiavit. Audierat Decios Magios et de Taurea illo | |
| Vibellio aliquid acceperat; in quibus si moderatio illa | 10 |
| quae in nostris solet esse consulibus non fuit, at fuit pompa, | |
| fuit species, fuit incessus saltem Seplasia dignus et Capua. | |
| Gabinium denique si vidissent duumvirum vestri illi unguen- | 25.1 |
| tarii, citius agnovissent. Erant illi compti capilli et ma- | |
| dentes cincinnorum fimbriae et fluentes purpurissataeque | |
| buccae, dignae Capua, sed illa vetere; nam haec quidem | |
| quae nunc est splendidissimorum hominum, fortissimorum | 5 |
| virorum, optimorum civium mihique amicissimorum multi- | |
| tudine redundat. Quorum Capuae te praetextatum nemo | |
| aspexit qui non gemeret desiderio mei, cuius consilio cum | |
| universam rem publicam, tum illam ipsam urbem memine- | |
| rant esse servatam. Me inaurata statua donarant, me | 10 |
| patronum unum asciverant, a me se habere vitam, fortu- | |
| nas, liberos arbitrabantur, me et praesentem contra latro- | |
| cinium tuum suis decretis legatisque defenderant et absentem | |
| principe Cn. Pompeio referente et de corpore rei publicae | |
| tuorum scelerum tela revellente revocarant. An tum eras | 26.1 |
| consul cum in Palatio mea domus ardebat non casu aliquo | |
| sed ignibus iniectis instigante te? Ecquod in hac urbe | |
| maius umquam incendium fuit cui non consul subvenerit? | |
| At tu illo ipso tempore apud socrum tuam prope a meis | 5 |
| aedibus, cuius domum ad meam domum exhauriendam | |
| patefeceras, sedebas non exstinctor sed auctor incendi et | |
| ardentis faces furiis Clodianis paene ipse consul ministrabas. | |
| An vero reliquo tempore consulem te quisquam duxit, | |
| quisquam tibi paruit, quisquam in curiam venienti adsur- | 10 |
| rexit, quisquam consulenti respondendum putavit? Nume- | |
| randus est ille annus denique in re publica, cum obmu- | |
| tuisset senatus, iudicia conticuissent, maererent boni, vis | |
| latrocini vestri tota urbe volitaret neque civis unus ex | |
| civitate sed ipsa civitas tuo et Gabini sceleri furorique | 15 |
| cessisset? |