| Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, ex | 27.1 |
| miserrimis naturae tuae sordibus, cum experrecta tandem | |
| virtus clarissimi viri celeriter et verum amicum et optime | |
| meritum civem et suum pristinum morem requisivit; neque | |
| est ille vir passus in ea re publica quam ipse decorarat | 5 |
| atque auxerat diutius vestrorum scelerum pestem morari, | |
| cum tamen ille, qualiscumque est, qui est ab uno te | |
| improbitate victus, Gabinius, conlegit ipse se vix, sed | |
| conlegit tamen, et contra suum Clodium primum simulate, | |
| deinde non libenter, ad extremum tamen pro Cn. Pompeio | 10 |
| vere vehementerque pugnavit. Quo quidem in spectaculo | |
| mira populi Romani aequitas erat. Vter eorum perisset, | |
| tamquam lanista in eius modi pari lucrum fieri putabat, | |
| immortalem vero quaestum, si uterque cecidisset. Sed ille | 28.1 |
| tamen agebat aliquid; tuebatur auctoritatem summi viri. | |
| Erat ipse sceleratus, erat gladiator, cum scelerato tamen | |
| et cum pari gladiatore pugnabat. Tu scilicet homo | |
| religiosus et sanctus foedus quod meo sanguine in pactione | 5 |
| provinciarum iceras frangere noluisti. Caverat enim sibi | |
| ille sororius adulter ut, si tibi provinciam, si exercitum, si | |
| pecuniam ereptam ex rei publicae visceribus dedisset, | |
| omnium suorum scelerum socium te adiutoremque prae- | |
| beres. Itaque in illo tumultu fracti fasces, ictus ipse, | 10 |
| cotidie tela, lapides, fugae, deprehensus denique cum ferro | |
| ad senatum is quem ad Cn. Pompeium interimendum | |
| conlocatum fuisse constabat. Ecquis audivit non modo | 29.1 |
| actionem aliquam aut relationem sed vocem omnino aut | |
| querelam tuam? Consulem tu te fuisse putas, cuius in | |
| imperio, qui rem publicam senatus auctoritate servarat, qui | |
| omnis omnium gentium partis tribus triumphis devinxerat, | 5 |
| is se in publico, is denique in Italia tuto statuit esse non | |
| posse? An tum eratis consules cum, quacumque de re | |
| verbum facere coeperatis aut referre ad senatum, cunctus | |
| ordo reclamabat ostendebatque nihil esse vos acturos, nisi | |
| prius de me rettulissetis? cum vos, quamquam foedere | 10 |
| obstricti tenebamini, tamen cupere vos diceretis, sed lege | |
| impediri. Quae lex privatis hominibus esse lex non vide- | 30.1 |
| batur, inusta per servos, incisa per vim, imposita per | |
| latrocinium, sublato senatu, pulsis e foro bonis omnibus, | |
| capta re publica, contra omnis leges nullo scripta more, | |
| hanc qui se metuere dicerent, consules non dicam animi | 5 |
| hominum, sed fasti ulli ferre possunt? Nam si illam legem | |
| non putabatis, quae erat contra omnis leges indemnati civis | |
| atque integri capitis bonorumque tribunicia proscriptio, ac | |
| tamen obstricti pactione tenebamini, quis vos non modo | |
| consules sed liberos fuisse putet, quorum mens fuerit | 10 |
| oppressa praemio, lingua astricta mercede? Sin illam vos | |
| soli legem putabatis, quisquam vos consules tunc fuisse | |
| aut nunc esse consularis putet, qui eius civitatis in | |
| qua in principum numero voltis esse non leges, non | |
| instituta, non mores, non iura noritis? An, cum pro- | 31.1 |
| ficiscebamini paludati in provincias vel emptas vel ereptas, | |
| consules vos quisquam putavit? Itaque, credo, si minus | |
| frequentia sua vestrum egressum ornando atque celebrando, | |
| at ominibus saltem bonis ut consules, non tristissimis ut | 5 |
| hostes aut proditores prosequebantur. |