| Tune etiam, immanissimum ac foedissimum monstrum, | 31.7 |
| ausus es meum discessum illum testem sceleris et crudeli- | |
| tatis tuae <in> maledicti et contumeliae loco ponere? Quo | |
| quidem tempore cepi, patres conscripti, fructum immorta- | 10 |
| lem vestri in me et amoris et iudici; qui non admurmura- | |
| tione sed voce et clamore abiecti hominis ac semivivi | |
| furorem petulantiamque fregistis. Tu luctum senatus, tu | 32.1 |
| desiderium equestris ordinis, tu squalorem Italiae, tu | |
| curiae taciturnitatem annuam, tu silentium perpetuum | |
| iudiciorum ac fori, tu cetera illa in maledicti loco | |
| pones quae meus discessus rei publicae volnera inflixit? | 5 |
| Qui si calamitosissimus fuisset, tamen misericordia dignior | |
| quam contumelia et cum gloria potius esse coniunctus | |
| quam cum probro putaretur, atque ille dolor meus dum- | |
| taxat, vestrum quidem scelus ac dedecus haberetur. Cum | |
| vero—forsitan hoc quod dicturus sum mirabile auditu esse | 10 |
| videatur, sed certe id dicam quod sentio—cum tantis | |
| a vobis, patres conscripti, beneficiis adfectus sim tantisque | |
| honoribus, non modo illam calamitatem esse non duco | |
| sed, si quid mihi potest a re publica esse seiunctum, quod | |
| vix potest, privatim ad meum nomen augendum, optandam | 15 |
| duco mihi fuisse illam expetendamque fortunam. Atque | 33.1 |
| ut tuum laetissimum diem cum tristissimo meo conferam, | |
| utrum tandem bono viro et sapienti optabilius putas sic | |
| exire e patria ut omnes sui cives salutem, incolumitatem, | |
| reditum precentur, quod mihi accidit, an, quod tibi pro- | 5 |
| ficiscenti evenit, ut omnes exsecrarentur, male precarentur, | |
| unam tibi illam viam et perpetuam esse vellent? Mihi | |
| me dius fidius in tanto omnium mortalium odio, iusto prae- | |
| sertim et debito, quaevis fuga quam ulla provincia esset | |
| optatior. | 10 |