| Sed perge porro. Nam si illud meum turbulentissimum | 33.11 |
| tempus tuo tranquillissimo praestat, quid conferam reliqua | |
| quae in te dedecoris plena fuerunt, in me dignitatis? Me | 34.1 |
| Kalendis Ianuariis, qui dies post obitum occasumque | |
| nostrum rei publicae primus inluxit, frequentissimus senatus, | |
| concursu Italiae, referente clarissimo ac fortissimo viro, | |
| P. Lentulo, consentiente atque una voce revocavit. Me | 5 |
| idem senatus exteris nationibus, me legatis magistratibusque | |
| nostris auctoritate sua consularibusque litteris non, ut tu | |
| Insuber dicere ausus es, orbatum patria sed, ut senatus illo | |
| ipso tempore appellavit, civem servatoremque rei publicae | |
| commendavit. Ad meam unius hominis salutem senatus | 10 |
| auxilium omnium civium cuncta ex Italia qui rem publicam | |
| salvam esse vellent consulis voce et litteris implorandum | |
| putavit. Mei capitis conservandi causa Romam uno tem- | |
| pore quasi signo dato Italia tota convenit. De mea salute | |
| P. Lentuli, praestantissimi viri atque optimi consulis, | 15 |
| Cn. Pompei, clarissimi atque invictissimi civis, cetero- | |
| rumque principum civitatis celeberrimae et gratissimae | |
| contiones fuerunt. De me senatus ita decrevit Cn. Pompeio | 35.1 |
| auctore et eius sententiae principe ut, si quis impedisset | |
| reditum meum, in hostium numero putaretur, eisque verbis | |
| ea de me senatus auctoritas declarata est ut nemini sit | |
| triumphus honorificentius quam mihi salus restitutioque | 5 |
| perscripta. De me cum omnes magistratus promulgassent | |
| praeter unum praetorem, a quo non fuit postulandum, | |
| fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos | |
| tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul | |
| de conlegae Q. Metelli sententia, quem mecum eadem res | 10 |
| publica quae in tribunatu eius diiunxerat in consulatu | |
| virtute optimi ac iustissimi viri sapientiaque coniunxit. | |
| Quae lex quem ad modum accepta sit quid me attinet | 36.1 |
| dicere? Ex vobis audio nemini civi ullam quo minus | |
| adesset satis iustam excusationem esse visam; nullis | |
| comitiis umquam neque multitudinem hominum tantam | |
| neque splendidiorem fuisse; hoc certe video, quod indicant | 5 |
| tabulae publicae, vos rogatores, vos diribitores, vos custodes | |
| fuisse tabellarum, et, quod in honoribus vestrorum propin- | |
| quorum non facitis vel aetatis excusatione vel honoris, id in | |
| salute mea nullo rogante vos vestra sponte fecistis. |