Confer nunc, Epicure noster ex hara producte non
|
37.1
|
ex schola, confer, si audes, absentiam tuam cum mea.
|
|
Obtinuisti provinciam consularem finibus eis quos lex
|
|
cupiditatis tuae, non quos lex generi tui pepigerat. Nam
|
|
lege Caesaris iustissima atque optima populi liberi plane et
|
5
|
vere erant liberi, lege autem ea quam nemo legem praeter
|
|
te et conlegam tuum putavit omnis erat tibi Achaia,
|
|
Thessalia, Athenae, cuncta Graecia addicta; habebas
|
|
exercitum tantum quantum tibi non senatus aut populus
|
|
Romanus dederat, sed quantum tua libido conscripserat;
|
10
|
aerarium exhauseras. Quas res gessisti imperio, exercitu,
|
38.1
|
provincia consulari? Quas res gesserit, quaero! Qui ut
|
|
venit, statim—nondum commemoro rapinas, non exactas
|
|
pecunias, non captas, non imperatas, non neces sociorum,
|
|
non caedis hospitum, non perfidiam, non immanitatem,
|
5
|
non scelera praedico; mox, si videbitur, ut cum fure, ut
|
|
cum sacrilego, ut cum sicario disputabo; nunc meam
|
|
spoliatam fortunam conferam cum florente fortuna impera-
|
|
toris. Quis umquam provinciam cum exercitu obtinuit
|
|
qui nullas ad senatum litteras miserit? tantam vero pro-
|
10
|
vinciam cum tanto exercitu, Macedoniam praesertim, quam
|
|
tantae barbarorum gentes attingunt ut semper Macedonicis
|
|
imperatoribus idem fines provinciae fuerint qui gladiorum
|
|
atque pilorum; ex qua aliquot praetorio imperio, consulari
|
|
quidem nemo rediit, qui incolumis fuerit, quin triumpharit!
|
15
|
Est hoc novum; multo illud magis. Appellatus est hic
|
|
volturius illius provinciae, si dis placet, imperator. Ne tum
|
39.1
|
quidem, Paule noster, tabellas Romam cum laurea mittere
|
|
audebas? 'Misi,' inquit. Quis umquam recitavit, quis ut
|
|
recitarentur postulavit? Nihil enim mea iam refert, utrum
|
|
tu conscientia oppressus scelerum tuorum nihil umquam
|
5
|
ausus sis scribere ad eum ordinem quem despexeras, quem
|
|
adflixeras, quem deleveras, an amici tui tabellas abdiderint
|
|
idemque silentio suo temeritatem atque audaciam tuam
|
|
condemnarint; atque haud scio an malim te videri nullo
|
|
pudore fuisse in litteris mittendis, at amicos tuos plus habuisse
|
10
|
et pudoris et consili, quam aut te videri pudentiorem fuisse
|
|
quam soles, aut tuum factum non esse condemnatum
|
|
iudicio amicorum. Quod si non tuis nefariis in hunc
|
40.1
|
ordinem contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses,
|
|
quid tandem erat actum aut gestum in tua provincia de quo
|
|
ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret?
|
|
vexatio Macedoniae, an oppidorum turpis amissio, an
|
5
|
sociorum direptio, an agrorum depopulatio, an munitio
|
|
Thessalonicae, an obsessio militaris viae, an exercitus
|
|
nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia? Tu vero
|
|
qui ad senatum nihil scripseris, ut in urbe nequior inventus
|
|
es quam Gabinius, sic in provincia paulo tamen quam ille
|
10
|
demissior. Nam ille gurges atque helluo natus abdomini
|
41.1
|
suo non laudi et gloriae, cum equites Romanos in provincia,
|
|
cum publicanos nobiscum et voluntate et dignitate con-
|
|
iunctos omnis fortunis, multos fama vitaque privasset, cum
|
|
egisset aliud nihil illo exercitu nisi ut urbis depopularetur,
|
5
|
agros vastaret, exhauriret domos, ausus est—quid enim ille
|
|
non audeat?—a senatu supplicationem per litteras postulare.
|
|
O di immortales! tune etiam atque adeo vos, geminae
|
|
voragines scopulique rei publicae, vos meam fortunam
|
|
deprimitis, vestram extollitis, cum de me ea senatus con-
|
10
|
sulta absente facta sint, eae contiones habitae, is motus
|
|
fuerit municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta
|
|
publicanorum, ea conlegiorum, ea denique generum ordi-
|
|
numque omnium quae non modo ego optare numquam
|
|
auderem sed cogitare non possem, vos autem sempiternas
|
15
|
foedissimae turpitudinis notas subieritis? An ego, si te et
|
42.1
|
Gabinium cruci suffixos viderem, maiore adficerer laetitia
|
|
ex corporis vestri laceratione quam adficior ex famae?
|
|
Nullum est supplicium putandum quo adfici casu aliquo
|
|
etiam boni viri fortesque possunt. Atque hoc quidem
|
5
|
etiam isti tui dicunt voluptarii Graeci: quos utinam ita
|
|
audires ut erant audiendi; numquam te in tot flagitia
|
|
ingurgitasses. Verum audis in praesepibus, audis in stupris,
|
|
audis in cibo et vino. Sed dicunt isti ipsi qui mala
|
|
dolore, bona voluptate definiunt, sapientem, etiam si in
|
10
|
Phalaridis tauro inclusus succensis ignibus torreatur,
|
|
dicturum tamen suave illud esse seque ne tantulum quidem
|
|
commoveri. Tantam virtutis vim esse voluerunt ut non
|
|
posset esse umquam vir bonus non beatus. Quae est
|
43.1
|
igitur poena, quod supplicium? Id mea sententia quod
|
|
accidere nemini potest nisi nocenti, suscepta fraus, impedita
|
|
et oppressa mens, bonorum odium, nota inusta senatus,
|
|
amissio dignitatis. Nec mihi ille M. Regulus quem
|
5
|
Carthaginienses resectis palpebris inligatum in machina
|
|
vigilando necaverunt supplicio videtur adfectus, nec
|
|
C. Marius quem Italia servata ab illo demersum in Mintur-
|
|
nensium paludibus, Africa devicta ab eodem expulsum et
|
|
naufragum vidit. Fortunae enim ista tela sunt non culpae;
|
10
|
supplicium autem est poena peccati. Neque vero ego, si
|
|
umquam vobis mala precarer, quod saepe feci, in quo di
|
|
immortales meas preces audiverunt, morbum aut mortem
|
|
aut cruciatum precarer. Thyestea est ista exsecratio poetae
|
|
volgi animos non sapientium moventis, ut tu 'naufragio
|
15
|
expulsus uspiam
|
|
saxis fixus asperis, evisceratus
|
|
latere penderes,'
|
|
ut ait ille,
|
|
'saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro.'
|
20
|
Non ferrem omnino moleste, si ita accidisset; sed id tamen
|
44.1
|
esset humanum. M. Marcellus, qui ter consul fuit, summa
|
|
virtute, pietate, gloria militari, periit in mari; qui tamen ob
|
|
virtutem in gloria et laude vivit. In fortuna quadam est
|
|
illa mors non in poena putanda. Quae est igitur poena,
|
5
|
quod supplicium, quae saxa, quae cruces? Esse duos
|
|
duces in provinciis populi Romani, habere exercitus, appel-
|
|
lari imperatores; horum alterum sic fuisse infrenatum con-
|
|
scientia scelerum et fraudum suarum ut ex ea provincia
|
|
quae fuerit ex omnibus una maxime triumphalis nullam sit
|
10
|
ad senatum litteram mittere ausus. Ex qua provincia modo
|
|
vir omni dignitate ornatissimus, L. Torquatus, magnis rebus
|
|
gestis me referente ab senatu imperator est appellatus, unde
|
|
his paucis annis Cn. Dolabellae, C. Curionis, M. Luculli
|
|
iustissimos triumphos vidimus, ex ea te imperatore nuntius
|
15
|
ad senatum adlatus est nullus; ab altero adlatae litterae,
|
|
recitatae, relatum ad senatum. Di immortales! idne ego
|
45.1
|
optarem ut inimicus meus ea qua nemo umquam ignominia
|
|
notaretur, ut senatus is qui in eam iam benignitatis consue-
|
|
tudinem venit ut eos qui bene rem publicam gesserint
|
|
novis honoribus adficiat et numero dierum et genere ver-
|
5
|
borum, huius unius litteris nuntiantibus non crederet, postu-
|
|
lantibus denegaret? His ego rebus pascor, his delector,
|
|
his perfruor, quod de vobis hic ordo opinatur non secus ac
|
|
de acerrimis hostibus, quod vos equites Romani, quod
|
|
ceteri ordines, quod cuncta civitas odit, quod nemo bonus,
|
10
|
nemo denique civis est, qui modo se civem esse meminerit,
|
|
qui vos non oculis fugiat, auribus respuat, animo asper-
|
|
netur, recordatione denique ipsa consulatus vestri perhor-
|
|
rescat. Haec ego semper de vobis expetivi, haec optavi,
|
46.1
|
haec precatus sum; plura etiam acciderunt quam vellem;
|
|
nam ut amitteretis exercitum, numquam me hercule optavi.
|
|
Illud etiam accidit praeter optatum meum, sed valde ex
|
|
voluntate. Mihi enim numquam venerat in mentem furo-
|
5
|
rem et insaniam optare vobis in quam incidistis. Atqui
|
|
fuit optandum. Me tamen fugerat deorum immortalium
|
|
has esse in impios et consceleratos poenas certissimas.
|
|
Nolite enim ita putare, patres conscripti, ut in scaena
|
|
videtis, homines consceleratos impulsu deorum terreri furia-
|
10
|
libus taedis ardentibus; sua quemque fraus, suum facinus,
|
|
suum scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat;
|
|
hae sunt impiorum furiae, hae flammae, hae faces. Ego
|
47.1
|
te non vaecordem, non furiosum, non mente captum, non
|
|
tragico illo Oreste aut Athamante dementiorem putem, qui
|
|
sis ausus primum facere—nam id est caput—deinde paulo
|
|
ante Torquato, sanctissimo et gravissimo viro, premente
|
5
|
confiteri te provinciam Macedoniam, in quam tantum
|
|
exercitum transportasses, sine ullo milite reliquisse? Mitto
|
|
de amissa maxima parte exercitus; sit hoc infelicitatis tuae;
|
|
dimittendi vero exercitus quam potes adferre causam?
|
|
quam potestatem habuisti, quam legem, quod senatus
|
10
|
consultum, quod ius, quod exemplum? Quid est aliud
|
|
furere? non cognoscere homines, non cognoscere leges,
|
|
non senatum, non civitatem? Cruentare corpus suum leve
|
|
est; maior haec est vitae, famae, salutis suae volneratio.
|
|
Si familiam tuam dimisisses, quod ad neminem nisi ad ip-
|
48.1
|
sum te pertineret, amici te constringendum putarent; prae-
|
|
sidium tu rei publicae, custodiam provinciae iniussu populi
|
|
Romani senatusque dimisisses, si tuae mentis compos fuisses?
|
|
Ecce tibi alter effusa iam maxima praeda quam ex fortunis
|
5
|
publicanorum, quam ex agris urbibusque sociorum ex-
|
|
hauserat, cum partim eius praedae profundae libidines
|
|
devorassent, partim nova quaedam et inaudita luxuries,
|
|
partim etiam in illis locis ubi omnia diripuit emptiones ad
|
|
hunc Tusculani montem exstruendum; cum iam egeret,
|
10
|
cum illa eius intermissa intolerabilis aedificatio consti-
|
|
tisset, se ipsum, fascis suos, exercitum populi Romani,
|
|
numen interdictumque deorum immortalium, responsa
|
|
sacerdotum, auctoritatem senatus, iussa populi Romani,
|
|
nomen ac dignitatem imperi regi Aegyptio vendidit. Cum
|
49.1
|
finis provinciae tantos haberet quantos voluerat, quantos
|
|
optarat, quantos pretio mei capitis periculoque emerat, eis
|
|
se tenere non potuit; exercitum eduxit ex Syria. Qui
|
|
licuit extra provinciam? Praebuit se mercennarium comi-
|
5
|
tem regi Alexandrino. Quid hoc turpius? In Aegyptum
|
|
venit, signa contulit cum Alexandrinis. Quando hoc
|
|
bellum aut hic ordo aut populus susceperat? Cepit
|
|
Alexandream. Quid aliud exspectamus a furore eius nisi
|
|
ut ad senatum tantis de rebus gestis litteras mittat? Hic
|
50.1
|
si mentis esset suae, nisi poenas patriae disque immor-
|
|
talibus eas quae gravissimae sunt furore atque insania pen-
|
|
deret, ausus esset—mitto exire de provincia, educere
|
|
exercitum, bellum sua sponte gerere, in regnum iniussu
|
5
|
populi Romani aut senatus accedere, quae cum plurimae
|
|
leges veteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis
|
|
repetundis planissime vetat? Sed haec omitto; ille si non
|
|
acerrime fureret, auderet, quam provinciam P. Lentulus,
|
|
amicissimus huic ordini, cum et auctoritate senatus et sorte
|
10
|
haberet, interposita religione sine ulla dubitatione depo-
|
|
suisset, eam sibi adsciscere, cum, etiam si religio non
|
|
impediret, mos maiorum tamen et exempla et gravissimae
|
|
legum poenae vetarent?
|
|