| Et quoniam fortunarum contentionem facere coepimus, | 51.1 |
| de reditu Gabini omittamus, quem, etsi sibi ipse praecidit, | |
| ego tamen os ut videam hominis exspecto; tuum, si placet, | |
| reditum cum meo conferamus. Ac meus quidem is fuit | |
| ut a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius | 5 |
| Italiae viderit. Neque enim regio ulla fuit nec municipium | |
| neque praefectura aut colonia ex qua non ad me publice | |
| venerint gratulatum. Quid dicam adventus meos, quid | |
| effusiones hominum ex oppidis, quid concursus ex agris | |
| patrum familias cum coniugibus ac liberis, quid eos dies | 10 |
| qui quasi deorum immortalium festi atque sollemnes apud | |
| omnis sunt adventu meo redituque celebrati? Vnus ille | 52.1 |
| dies mihi quidem immortalitatis instar fuit quo in patriam | |
| redii, cum senatum egressum vidi populumque Romanum | |
| universum, cum mihi ipsa Roma prope convolsa sedibus | |
| suis ad complectendum conservatorem suum progredi visa | 5 |
| est. Quae me ita accepit ut non modo omnium generum, | |
| aetatum, ordinum omnes viri ac mulieres omnis fortunae ac | |
| loci, sed etiam moenia ipsa viderentur et tecta urbis ac | |
| templa laetari. Me consequentibus diebus in ea ipsa domo | |
| qua tu me expuleras, quam expilaras, quam incenderas, | 10 |
| pontifices, consules, patres conscripti conlocaverunt mihique, | |
| quod ante me nemini, pecunia publica aedificandam domum | |
| censuerunt. | |
| Habes reditum meum. Confer nunc vicissim tuum, | 53.1 |
| quando quidem amisso exercitu nihil incolume domum | |
| praeter os illud tuum pristinum rettulisti. Qui primum | |
| qua veneris cum laureatis tuis lictoribus quis scit? Quos | |
| tu Maeandros, dum omnis solitudines persequeris, quae | 5 |
| deverticula flexionesque quaesisti? quod te municipium | |
| vidit, quis amicus invitavit, quis hospes aspexit? Nonne | |
| tibi nox erat pro die, solitudo pro frequentia, caupona pro | |
| oppido, non ut redire ex Macedonia nobilis imperator sed | |
| ut mortuus infamis referri videretur? Romam vero ipsam, | 10 |
| o familiae non dicam Calpurniae sed Calventiae, neque | |
| huius urbis sed Placentini municipi, neque paterni generis | |
| sed bracatae cognationis dedecus! quem ad modum in- | |
| gressus es? quis tibi non dicam horum aut civium cete- | |
| rorum sed tuorum legatorum obviam venit? Mecum enim | 54.1 |
| L. Flaccus, vir tua legatione indignissimus atque eis con- | |
| siliis quibus mecum in consulatu meo coniunctus fuit ad | |
| conservandam rem publicam dignior, mecum fuit tum | |
| cum te quidam non longe a porta cum lictoribus errantem | 5 |
| visum esse narraret; scio item virum fortem in primis, belli | |
| ac rei militaris peritum, familiarem meum, Q. Marcium, | |
| quorum tu legatorum opera in proelio imperator appel- | |
| latus eras cum longe afuisses, adventu isto tuo domi | |
| fuisse otiosum. Sed quid ego enumero qui tibi obviam | 55.1 |
| non venerint? quin dico venisse paene neminem ne de | |
| officiosissima quidem natione candidatorum, cum volgo | |
| essent et illo ipso et multis ante diebus admoniti et rogati? | |
| Togulae lictoribus ad portam praesto fuerunt; quibus illi | 5 |
| acceptis sagula reiecerunt, catervam imperatori suo novam | |
| praebuerunt. Sic iste a tanto exercitu tantae provinciae | |
| triennio post Macedonicus imperator in urbem se intulit ut | |
| nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam fuerit | |
| desertior. In quo me tamen, qui esset paratus ad se de- | 10 |
| fendendum, reprehendit. Cum ego eum Caelimontana in- | |
| troisse dixissem, sponsione me ni Esquilina introisset homo | |
| promptus lacessivit; quasi vero id aut ego scire debuerim | |
| aut vestrum quisquam audierit aut ad rem pertineat qua | |
| tu porta introieris, modo ne triumphali, quae porta Mace- | 15 |
| donicis semper <pro> consulibus ante te patuit; tu inventus | |
| es qui consulari imperio praeditus ex Macedonia non | |
| triumphares. |